14 
G. episcopus Iohanni Ravennati episcopo. 
Pervenit ad me, quod in ecclesiis fraternitatis tue aliqua loca 
dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum aut laicorum 
facta sunt, dumque hi, qui in ecclesiis sunt, fingunt se religiose vivere, 
monasteriis preponi appetunt et per eorum vitam monasteria destruuntur. 
Nemo etenim potest et ecclesiasticis obsequiis deservire et in 
monachica regula ordinate persistere, ut ipse districtionem monasterii 
teneat, qui cottidie in ministerio ecclesiastico cogitur permanere. Proinde 
fraternitas tua hoc quolibet in loco factum est emendare festinet, quia 
ego nullomodo patiar loca sacra ut pro clericorum ambitu destruatur. 
15 
P. episcopus servus servorum Dei V. Bononiensi episcopo. 
Agnes uxor Urbani conquesta est virum suum contra voluntatem 
suam in monasterio sancti Proculi esse conversum. Quapropter 
experientie tue precipimus, ut diligenti inquisitione discutiat,
  |  
  |