Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 27


collecta suaviter restauraret. Sed dubitamus et merito ne per celerem
prosecutionem negotii res desiderata viluerit, dum quem anxium desiderio
pendente cognovimus, nunc segnem et tepidum consummato sentimus.
Solent enim, inter infantes vel amatores aliquando qui ipsa qualitate
negotii naturaliter iuvenescunt, vota fortius fervere si pendeant et
tanto cupidis animis viliora se reddere quanto maturiora concurrunt. Vos
autem, carissime frater et socie, quem desideria concepta trans iuvenem
metiri debere seu posse confidimus, cum vobis ad ianuam res petita pervenerit,
ipsam libenter excipite, dampnate desidiam, moras abrumpite,
et cum paratis sepe differre nocuerit spes pulchra vos foveat quod
tam debile, tam leve principium fortuna celebrior subsequetur.


… amico suo Nicolaus de Rocca.
Ut non in proverbiis illis encleticis, que seniores nostri temporis punctatim
crebro discutiunt, sed in apertis parabolis tibi loquar, illud habeas,
mi dilecte, seposita qualibet adulatione, certissimum, quod spiritus meus,
tuis semper solitus congratulari successibus, non minus pridem in separatione

Torna all'inizio