< contra > Sed hoc nichil est. Volunt enim
omnes auctores quod gerundium significet
actum, et hoc ratione termini actus. Et
istud repugnat casu recto.
< ii > Alii dicunt, quod gerundium a parte
post construitur cum verbo substantivo,
ut verbo substantivo supponit hoc quod
dico dignum intellectum, ut dignum est legendum
musas , ita quod volunt verbum
substantivum non posse impersonari.
Et secundum hoc, quod est impossibile
quod aliquod casuale construatur cum
alio gratia intellecti, quod tamen per se
non poterat construi (quia iam bene diceretur
vir alba curri t vel vir est alba ), cum
|
|