insere, Trinitas ineffabilis, quam imitandum in se prebuit humanitas  
nostri Redemptoris: « Discite », inquid, « quia nitis sum  
et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris » et  
rursum: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non  
intrabitis in regnum celorum. » multa sunt, Domine, que  
gementi animo hinc possent occurrere, nisi prohiberemur in oracione  
multa proferre; sed quia plura sunt vicia, que ex una prodeunt  
superbia, et mihi nocesse est ut preces effundam per singula,  
ne brevitatem evangelice iussionis excedam, non id una prolixa  
sed tot brevibus strictisque precibus ago, quot principalia viciorum  
incentiv[a] michi obviare considero. 
CONTRA INANEM GLORIAM. Sicut tu, domine Deus, per  
sacrae Scripture eloquia doces, qui neminem tuorum fallis, « ex  
una malorum inventrice superbia septenaria consurgit nequicia »; 
unde nec omni merito bestia que cum agnis desudat septem dicitur  
habere capita, cui inherens et quasi semper inhabitans superbia,  
dum ad liquidum inspicitur, sepcies septena repperitur.  
huius primum caput est inanis gloria que non est simplex sed  
septenaria. oritur enim de illa inhobediencia, iactancai, simulacio, 
contencio, pertinacia atque discordia; et revera, mi Deus, spectabilis  
in hoc monstro Golie virtus gigantea sed tamen unius lapidis ictu 
David mani prostrata ictu autem lapidis quid hic aliud datur 
intelligi quam opposicio spiritus timoris Domini, quo singulariter 
re[p]letus huius mali tyrannidem ille plenissime vicit, qui in se 
credentib[us] ante passionem dixit: « Gaudete, quia ego vici seculum »?  
in q[uo] et per quem eciam nos vincimus si  
eiusdem spiritus munere cum illo parti[ci]pam[us]; quam ob rem  
deprecor, inenarrabilis maiestas, ut pro mensura distrib[u]cionis 
tue prefato timoris spiritu me replas, quo illum non ad [mensu]ram  
|| repletum fuisse demostrans, huius inquam sedem in visceribus  
meis collatum, ut locum ibib dominacionis numquam inveniant 
superbie prirna genimina. qui enim vere te timet, imperantem
  |  
  |