quod maliciose excipiat et sic exaudiunt 
decretales que videntur hoc dicere, Extra, De ellect., 
Cum dillectus [X. 1, 6, 32] et De rest. spo., Litteras 
[X. 2, 13, 13] et tunc id iuramentum est de malitia et 
non de calupnia, alias semel tantum iurandum est 
in tota causa, ut in Aut., De his qui igre. ad ap., § Sancimus 
ergo [N. 49, 3, § 1] sed certe pria oportet ut in 
corpore est videtur loqui tantum post lit[em] cont[estatam] 
et in hoc est lex que dicit quod in lite super 
quolibet articulo est iurandum, ut C., De ier. ca., l. 2 
[C. 2, 59, 2]; unde antiquitas illa adhuc ante lit[em] 
cont[estatam] remanent incorrecta. Tamen debes notare 
quod positiones super principales possunt fieri 
semper usque quo sit in causa conclusum, vel etiam in 
incidenti, nec non etiam, in sententia possunt postea 
produci, ut Extra, De fi. in., c. Cum dil. [X. 2, 22, 9] 
quia hic nec ibi timetur subornatio sed in testibus sic. 
Possunt autem fieri positiones sub verbis negativis 
per decretalem Innocentii quarti, Extra, De confe., 
Statuimus [VI 2, 9, 1]; sed licet possit negativa poni 
non tamen potest directe probari, ut no[ta] aperte 
Extra, De ellect., Bone [X. 1, 6, 23], et hoc verum est 
si sit pure negatum facti, secus in aliis negativis, ut 
in eadem decretali Bone [X. 1, 6, 23]. Est tamen cavendum 
ne fiat positio sub verbis copulatis vel equivocis 
nam tunc si altera pars est falsa possit negari 
tota et assumendum illud quod utilius est adversario, 
Extra, De probat., In nostra [X. 2, 19. 8]. 
Debet autem respondere ad positiones ille contra 
quem fiunt secudum quod scit et credit, secundum 
habes hodie in decretali nova Innocentii IIII, Extra, 
De confes., Statuimus [VI, 2, 9, 1], Extra De testibus, 
Presentium [X. 2, 20, 31]; et hoc verum est si sit iuratum 
de calumpnia secus si sit iuratum de veritate 
dicenda quia tunc secundum qui scit, Extra, De
  |  
  |