At vero cum iam rursus producere vellet
Herodes Petrum, Christus adest et eum,
Sed non in tenebris, plus quam de carcere ferri
Liberat et regem cogit inire fugam.
Guiscardus dux magnificus Petroque fidelis
Advolat et Romam vincit et ygne domat.
Educit papam feliciter usque Salernum
Atque ministrat ei promptus honorifice.
Faelix perpetua, felix, dux inclite, fama
Et maior forti Caesare, qui geminos
Reges exuperas et Romam vincis utramque,
Ad cuius nomen barbara pugna fugit.
Qua te laude feram, quo carmine magnificabo,
Quem sic glorificat Christus et eius amor?
Non te cura tenet belli, non filius ipse,
Non metus hostilis in tua terga fremens,
Non maris Adriaci dubiae iugesque procellae,
Quas non turrita classe per alta secas;
Tam tibi securus quam Christo velificante,
Tam metuens patri quam cruce iam posita.
Tu mare, tu terram superas, sine milite vincis
Iordanemque doces inferiora loqui,
Quem defensorem prefixerat hostis Aquino,
Ut tibi montanas clauderet ille vias,
Fortis homo, vir magnanimus, sed cedere novit
Iordanis retro nec tenet ille pios;
Si tumeat camposque vagus decurrat in omnes,
Adventum Iosue non tamen impediat
Sic pugnat pietas, sic obviat impietati:
Auro rupta fides non bene tela quatit.
Caetera facta quidem satis et super alta fuere
Et ducibus claris haud imitanda satis.
At nunc ipse tuos superas, dux magne, triumphos,
Quantum magnificis maior eras ducibus.
Sit tibi longa quies et gloria perpetualis,
Qui functum patrem tam cito subsequeris,
Et pro quo tantos potuisti ferre labores,
Servet inoffensum Gregorius famulum.
Explicitus curis saevaque tumultibus Urbis
Non vacat a verbis dulcibus atque sacris.
Nec dolet exilium nec se gemit expoliatum
Gaudens cum sanctis asperiora pati.
«Si patimur, si detrahimur, si pellimur», inquit,
«Haec sunt magnanimis semper amica viris.
Flos mundi fletus generat longoque dolores,
Et qui nunc florent, arida cuncta metent.
Quo graviora pati pro Christo quisque videtur,
Hoc maiora feret praemia dante Deo.
Sed nos quod patimur, qui tristia nulla videmus,
Et quibus arridet et favet omnis homo?
Unde magis timor est de prosperitate dolosa
Quam spes de duro continuoque malo.
Nec iam de meritis praesumimus atque labore,
Qui non est, ymmo de bonitate patris,
Qui nobis tribuit tot munera tam preciosa,
Et mox plura pius et meliora dabit.
Tantum doctrinae non concedamus inani,
Sed teneat stabilem spesque fidesque pedem,
Et maior reliquis amor indivisus; ubi haec sunt,
Quae super edificas, inviolata manent».
Sic ait, et fratres confirmat nocte dieque,
Dissolvi cupiens atque quiete frui.
Iamque aderat suprema dies multumque cupita;
Ut sibi felicem cerneret ille diem,
Arripitur langore gravi, iam iamque vocandus
Confortat socios et benedicit eos;
Et successorem sibi nominat atque remittit
Exceptis ducibus signiferisque mali.
Attamen hos recipi, si confiteantur, adortans,
Designat, per quos hii quoque peniteant.
De testamento non est discussio longa.
Vestimenta suis dividit atque mitram
Anselmo tribuit et curam mandat habere
Aecclesiae, tota qua vacat Italia.
Atque item viduam dat custodire magisque
Flentem, quo pocior ipse maritus erat.
Et sic ad celum lacrimancia lumina tollens
Migrat et ad patriam carne solutus abit.
Petri discipulum sepelit domus alta Mathaei
Et socio longum commodat hospicium.
O quantae lacrimae lamentaque quanta per orbem,
Audito patris funere Gregorii!
Et quis non fleret, si non pietate careret,
In tanto sane nautragio fidei?
Gregorius, lumen fidei, reparacio legum,
Integritas vitae, iustitiae speculum,
Pontificum rector, et vox et lingua piorum,
Normaque formandae tradicionis, obit.
Ymmo nunc primum vivit feliciter atque
Vivificum lumen absque rubore videt;
Cernit dilectam semper cum prole Mariam
Et mediator adest nunc magis ante Deum,
Ut Christo populum commendet ubique fidelem
Et precibus praestet auxilium fidei.
Ergo laborantem mortali carne timendum
Credidimus saevis regibus et populis:
Et nunc non poterit multo magis illaqueare
Et vexare malos et relevare bonos?
Qui mirabilibus a primo flore nitescens
Internis hominum mentibus intererat,
Et Sathanae fraudes varias deprehendere doctus
Cessandas docuit illius insidias,
Et iam non faciet divino clarus honore,
Sicut pollicitus antea sepe fuit,
Et modo plorantes blande solatus alumpnos
Multo maiorem saepe spopondit opem?
Ergo si pietas sublato plorat amante,
Gaudeat in caelo iam residente patre.
Ultraque se pietas effundere debet amico,
Ut, sibi qui plorat, gaudia ducat ei.
Cessit Gregorius, sed eodem subveniente
Christus adest viduae sedulus aecclesiae.
Christo rege suis non possunt laeta deesse,
Et pastor dabitur, qui pecus omne regat.
Non gaudebit homo mendax cum Symone Nero,
Et sciet in seclum vivere Gregorium,
Sentiet ethereas vires et sulphuris ygnem,
Et partem calicis sulphur ab ygne bibet.
Et faex illius non evacuabitur unquam,
Donec peccator pronus uterque bibat.
At gaudent, quia sicut homo mortalia solvit,
Tanquam non vivat, interiisse rati.
Sed vivit vitamque bibit de fonte perhennem
Atque triumphales cernit agitque choros.
Inde flagellat eos et eis dominatur et iram
Exerit et plagas incutit et geminat.
Et non cessabit, donec solvatur uterque,
Lapsi precipites ad Stigis usque lacum.
At comitissa potens tanto percussa dolore
Non parcit lacrimis flebilibusque modis;
Quam dum solatur Anselmus, et ipse gravatur.
Et lacrimas lacrimis dum fugat, ipse facit.
«Pastor», ait, «mihi crede, soror, non liquit ovile
Nec nos deseruit, sed rediturus iit.
Et sicut Christus, eum sedem Patris adiret,
Promisit gnatos sepe videre suos.
Sic Christy famulus et Christo consociatus
Saepe reviset ovem, quam trahit ad requiem.
Luges Gregorium? Quare, quae tristia vidit?
Si dolet aut patitur, condoleamus ei.
Si vero gaudet, si regnat, inane videtur,
Si non congaudet, quisquis amavit eum.
Si metuis, non esse putas ibi tot legiones,
Quot legis et cantas, quas Deus ipse regit.
Quid Michael? Non miliciam conducit et omnem
Conatum Sathanae pellit ab arce sua?
Adde potestates, et milia milibus adde,
Quanta capi nequeunt quolibet in numero.
Haec tibi Gregorius dabit et mihi celitus arma
Et tradet miseros ocius in laqueos.
Nos post errores, post taedia postque labores
Evehet ad caeli gaudia cum superis».
Haec illi, sed se non praevalet ille tenere
Et gemitu crebro viscera maesta quatit.
Et quociens mitram videt, irritamen amoris,
Solvitur in lacrimas et fugit ad tenebras.
Et desiderio tabet Christoque fruendi,
Et miscere suo praemia Gregorio.
Hunc sitit, hunc orat, hunc omni tempore plorat
Et post Gregorium non nisi funus amat.
Henricus fugiens Rotbertum turpiter ibat,
Iam saevire videns in sua facta Deum.
Tusci non curant fugientem pro duce regem,
Teutonici metuunt omnia, quae fugiunt.
Sed per pontifices faedae racionis amicos
Tutus abit, quamvis tutus abire nequit.
Ut venit Lucam, Morianum perdere temptat
Insistente Petro, patribus et populo;
Sed convenit eo clarorum turba virorum,
Ut pacem pocius quaereret ipse prior.
Cumque seges castris incumberet, illa superbi
Caeca manus populi tangere grana timet.
Religiosa fames viret esuriente caballo,
Et ridet in culmen luxuriosus ager.
Sic Robertus adhuc presens occurrit ubique,
Et nichil est, quod non rex tugiens metuat.
Sic habit et Petrum sub cultro pene reliquit
Et redit ad fines, sed sine laude, suos.
Sed ne confusus redeat, solacia quaerit,
Rotbertus peccat et comitissa luit.
Ut vero didicit papam migrasse, triumphat
Atque Deum pro se bella movere putat.
Inde furore gravi convertitur in comitissam,
Quam cum Gregorio credit obisse suo.
Italicis mandat populis ducibusque superbam
Frangere, commixtis agminibus premere.
Pontifices addit, quibus est violencia maior,
Ex odio veteri a duce Gregorio.
Ipse velut victor pro funere pontificali
Evolat et laetus in sua regna redit,
Maiores facturus opes et milite multo
Consummaturus, quod superest operis.
Sic putat, at Domino non haec sententia constat,
Qui supportat eum, dum cadat in laqueum.
I, bone, iamque redi, ludos risumque daturus,
Ut, cum finieris, tum magis incipias.
Nos tibi iam finem facimus, non proficis ultra,
Vicit Gregorius et tua colla ligat.
Interea comites et ineptia pontificalis
Italiae populos in mala fata trahunt.
«Rex», aiunt, «fortis et longo tempore victor,
Exactis rebus innumerabilibus
Infectum quiddam nobis ubique reliquit,
Quod nisi complemus, ludibriun facimus.
Haec mulier, quae non metuit regalia iussa,
Perdidit auctorem, quo male tuta fuit.
Aut redeat regique suo sua debita solvat,
Aut nostros animos senciat et gladios.
Vera fides domino novit debere cruorem,
Vera fides domino militat et moritur.
Subdolus et duplex illo presente minatur,
Ast, ubi non paret, mussitat atque fugit.
Offendit regem mulier nec nostra veretur
Agmina, maiorem se facit Italia.
Maiorem ducibus et culmine pontificali,
Maiorem magnis regibus et populis.
Turpe quidem tantis tantillam vincere, turpe
Magnanimis ducibus cum muliere manum
Et vidua conferre; tamen, quia nos quoque spernit
Et, quod eam patimur, imputat ipsa sibi
Et iam magnificat sese, vincatur, et arces
Omnes in cinerem comminuantur ei.
Sic aiunt, nec respiciunt, quid desuper illis
Immineat, nescit perfida turba Deum.
At comitissa dolens et longo consita luctu
Plangit cum socio de patre Gregorio.
Cum subito didicit, vix fama preveniente,
Undique collectis viribus irruere.
Quid faciat? Quos commoneat? Sic omnia turbat
Tempus, ut una dies non bene restet ei.
Pauci, quos secum retinet, tamen arma capescunt,
Occurrunt illis spem faciente fide.
Anselmus de Gregorii munimine fretus
Consolatur eos optime per socios:
«Non est in gladiis, fratres, fiducia nostra;
Gregorius vobis militat ante Deum.
Militat et pietas, constancior omnibus armis,
Signa gerit ferro forcior alma fides.
Non est in numero semper victoria belli,
Iudas cum paucis saepe trophea tulit.
Samson mandibula prostravit milia multa,
Quid Ionatas solo septus ab armigero?
Defficiet tempus, si pergo cuncta refferre,
Et Iudeorum forcia facta loqui.
An Iudeorum Deus est, et non magis horum,
Qui sunt Iudei praesidio fidei?
Sed magis istorum, quia circumcisio carnis
Et signum fidei non valet absque fide.
At vero sincera fides et praelia vincit
Et mare consolidat et nova signa facit.
Nunc igitur numerum ne formidetis eorum,
Qui non est numerus defficiente fide.
Ergo fides fundat, et quicquam stare valebit,
Si fundamentum solvitur, ipsa fides?
Sana fides plenam desiderat integritatem,
Ut Christum credens credat et aecclesiam.
Hoc qui non faciunt, frustra de nomine Christi
Gaudent; Christus eos reprobat et refugit.
Christus amat sponsam, Christum qui dicit amare,
Mentitur, si non diligit aecclesiam.
Sic et qui credit Christum, nisi credit et illam
Quam sibi coniunxit, fallitur, aecclesiam.
Et sicut Deitas non gaudet credulitate,
Quae Christum solvit, sic quoque Christus eam
Non amat aut curat, immo fugit atque refutat
Condempnatque fidem, quae negat aecclesiam.
An vero credunt, qui regi subdere querunt
Et libertatem tollere non metuunt?
Hos contra nobis Christus sua tela ministrat
Et scutum tribuit catholicae fidei.
Spiritus est gladius, in quo pugnate, fideles,
Et verbum vitae cordibus accipite.
Et Deus omnipotens vos dirigat et benedicat
Et reddat nobis ocius incolumes».
Haec ubi sunt illis perlata et dicta, sub ipso
Articulo pugnae clamor ad astra subit.
Haste franguntur, solvuntur scuta, venitur
Ad gladios, pugnant fortiter; at miseri
Quos Sathanas ducit, subito terrore soluti
Turbantur, caecos efficit ipse timor.
Diffuginut, capitur Parmensis episcopus, atque
Maiores alii magnificique viri,
Regis fautores incentoresque malorum
De grege, quam multos nec numerare queas.
Innumeri vero pereunt passimque per agros
Expositi canibus alitibusque iacent.
De fidei numero tria sunt data corpora leto,
Cetera turba Deo praeside laeta redit.
Sic agit Anselmus, sic pugnat, dumque precatur,
Prosternit, superat, impedit atque ligat.
Quin et Gregorius caelum movet et sociatis
Agminibus caro consulit et famulae.
Ex hoc ergo patet tam virtus Gregoriana
Quam patris Anselmi; iamque timent miseri,
Qui modo turbabant et flammas ore vomebant;
Iamque incandescit fumus et ira Dei
In gentem saevam Christumque fidemque perosam,
Et servit fidei gloria Gregorii.
Iamque patet, quantus celi clarescat in arce,
Qui sic militiam protegit inde suam.
Quod videt Anselmus, et adhuc constantior esse
Incipit et penitus se dare Gregorio.
Gregorius sedem conscendit pontificalem,
Anselmus pugnat et grave portat honus.
Sed portat finemque suum considerat ante
Et cor suspendit ad bona Gregorii.
«Quando perveniam? Quando cum rege videbo
Pontificem, carnis pondere deposito?
O celum celique domus! Quae curia tantis
Exornata bonis! Terra caduca, vale!
Sed quid agam viduae? Quid agam tibi maxima matrum?
Cui te servandam per mala tanta dabo?
Denique tot sedes, quas optimus ille reliquit
Et mihi commisit, cum moriturus erat.
Sed moriar. Quid enim? Quis non sibi proximus esse
Debeat et causam pluris habere suam.
Christe, vides desiderium, discerne, quid esse
Debeat, ut nimium non mea vota sequar».
Sic ait et sese tanto patientius angit,
Quo magis extremam captat adesse diem.
Quo studio fervente cadit pars impietatis
Et conventiculis abstinet ipsa suis.
Iam metuunt, iam se sine luce et tramite cernunt,
Sed sicut cecus, qui cadit in foveam,
Celum miratur, sed non habet, unde trahatur,
Et iacet in fundo turpiter atque luto,
Sic sapiunt, quia desipiunt et inaniter errant,
Sed non conantur surgere sive trahi.
Cernunt catholicae fidei venerabile lumen,
Et sese confusos et sine luce vident.
Sed pudor est revocare gradum verumque fateri
Et sese gremio reddere catholico.
Quales Iudei, qui, cum miranda viderent
Et, quae non faceret plurima solus homo,
Christum non poterant hominemque Deumque negare,
Sed pudor obstabat tam manifesta loqui.
Sed iam tabescant, iam bello et sanguine discant,
Quam sit bellipotens, cum velit alma fides.
|
6280
6285
6290
6295
6300
6305
6310
6315
6320
6325
6330
6335
6340
6345
6350
6355
6360
6365
6370
6375
6380
6385
6390
6395
6400
6405
6410
6415
6420
6425
6430
6435
6440
6445
6450
6455
6460
6465
6470
6475
6480
6485
6490
6495
6500
6505
6510
6515
6520
6525
6530
6535
6540
6545
6550
6555
6560
6565
6570
6575
6580
6585
6590
6595
6600
6605
6610
|