Salimbene de Adam: Cronica

Pag 166


quod dictum est de Michol filia Saul in fine capituli de quo sumpsimus
supradicta, II Reg. VI, quod non est ei natus filius usque
ad diem mortis sue
, in figura factum fuit, quia sinagoge Iudeorum,
que Christum humiliatum despexit, proles spiritualis non nascetur,
quousque Iudaismus totaliter moriatur. Sic et prelatis accidet,
illis dico qui exemplo filii Dei humiliari nolunt. De quibus scriptum
est, Mat. XXIII: Dicunt enim et non faciunt. Alligant onera gravia
et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo
nolunt ea movere
; ubi dicit Crisostomus: «Vis apparere et esse
sanctus? Circa vitam tuam austerus esto, circa aliorum benignus.
Audiant te homines gravia facientem et parva mandantem».
Ideo de Iulio Cesare legitur quod nunquam dicebat militibus suis:
«Ite et facite hoc», sed: «Eamus et faciamus hoc». Unde Ambrosius
ait: «Libenter facit inferior quod videt a potiore fieri».
Ideo congruit huic loco quod legitur Iudicum IX: Quod me vidistis
facere, cito facite
. Item in Io. habetur, II, quod mater Iesu dixit
ministris: Quodcumque dixerit vobis facite. Sed miseri potius volunt
esse imitatores Phariseorum quam Dei. Nam de Deo scriptum
est, Ephe. V: Estote imitatores Dei sicut filii karissimi et ambulate
in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semet
ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
.
De Phariseis Dominus dicit, Mat. XXIII, quod amant primos
recubitus in cenis
et cetera que secuntur. Quod ad litteram prelati
nostri temporis cotidie faciunt, quando possunt, cum Dominus
dicat, Luc. XIIII: Vade, recumbe in novissimo loco. Quod beatus
Bernardus in expositione Canticorum sufficienter exponit.
Item filius Dei assimilavit se galline pullos habenti. Cuius
natura talis est, quia amore filiorum infirmatur. Sic et prelatus
facere debet amore subditorum, qui filii sui sunt. Unde Apostolus,
II ad Cor. XI: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Sed de
malo prelato dicitur, Iob XXXIX: Duratur ad filios suos, quasi
non sint sui
. Sed dicitur, Eccli. III: Cor durum male habebit in
novissimo. Iuditium
enim durissimum in his qui presunt fiet,
Sap. VI.
Item gallina filios suos ferventer defendit. Sic et Deus facit,
et prelatus facere debet. Ideo dicit Sapiens, Prover. XXII: Non

Torna all'inizio