legentis indignetur verborum prolixitate. Sequens vero
libellus ea plenius indicabit et cesaris animum per brevia capitula
ad legendum invitabit.
cap. III.
Scrutetur gestas regum Romana potestas,
In quibus aspiciat, quod sibi proficiat.
Servantur libri nobis per tempora scripti.
Libros quisque legat, ut catus esse queat.
In libris reges, in eisdem denique leges.
In libris Salomon, Dedalus atque Synon.
Pelliger Helias, in libris miles Hurias;
Ipsum psalterium stravit adulterium.
Fossor Tobias fit palpo caditque Golias.
Doctrix causa fuit, cum Babyl alta ruit.
|
1
5
10
|