Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 202


Sciendum est igitur, quod quidam philosophi posuerunt quod secundo modo
non contingit esse in ratione peccatum nisi etiam primo modo ratio erret;
dicentes, omne peccatum ignorantiam esse, et scientem peccare non posse:
quorum primus fuit Socrates, ut in 7 Ethic. dicitur, hac ratione inductus,
quod non videtur conveniens ut nobilissimum, quod est scientia, ab ignobilibus
passionibus vincatur; unde si scientia esset in nobis, passiones viles non sequerentur:
quod quia ad sensum falsum apparet, ideo Philosophus in eodem libro
ostendit quomodo contingat scientem peccare, distinguens scientiam in universali
et particulari; et similiter scientiam in habitu et actu; et in habitu dupliciter:
quia habitus aliquando ligatus est, ne in actionem exeat, ut in ebriis patet;
quandoque autem non est ligatus.
Dicit ergo quod contingit peccantem esse scientem in universali et in actu, in
particulari autem non contingit esse scientem in actu, sed in habitu tantum
ligato passione vel irae vel concupiscentiae, ne ratio in rectam electionem prorumpat,
sed motum passionis sequatur: et si etiam ore quis passioni subditus ea
quae secundum rectam rationem sunt proferat in particulari, non tamen mente
id tenet, sicut ebrius sapientum verba potest ore proferre quae intellectu non
capit; et ideo cum ratio in operandis quodammodo syllogizet, invenitur iudicium
rationis in maiori propositione quae universalis est: in minori autem propositione,
quae particularis est, admiscetur passio, quae circa particulare
viget; unde sequitur corruptio rationis in conclusione electionis. Verbi gratia, si
dicatur: nulla fornicatio est committenda, in hoc iudicium rationis perfectum
est. Item proponatur alia: omnis fornicatio est delectabilis. Sub quibus duabus
assumatur una particularis, haec scilicet: accedere ad hanc mulierem est fornicatio.
Si ratio sit fortis ut nec etiam in particulari passione vincatur, inducet
conclusionem negativam eligens fornicationem non committere. Si autem passione
vincatur, eliciet conclusionem affirmativam, eligens in fornicatione delectari;
et sic sumitur hic esse peccatum in ratione; quando scilicet post rationis
deliberationem, eo quod ratio in particulari corrumpitur per passionem, sequitur
prava electio. Et si quidem deliberatio fiat per rationes divinas, dicetur esse
peccatum in superiori ratione, ut si procedat ex hoc quod omne prohibitum lege
Dei est vitandum. Si vero per rationes creatas, dicitur esse peccatum in inferiori
ratione; ut si procedat ex hoc quod omne id quod transcendit medium virtutis,
est vitandum, vel aliquid huiusmodi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio quamvis sit cognitiva potentia, tamen est
directiva voluntatis; unde non potest esse peccatum in voluntate nisi sit aliquo
modo in ratione, praecipue cum voluntas non sit nisi boni, vel apparentis boni;
unde malam voluntatem aliquo modo praecedit falsa aestimatio: sed peccatum
contingit esse in ratione dupliciter, ut dictum est.

Torna all'inizio