predicationis offitium sibi commissum ab eo qui dare potest et
debet, sed sumunt illud a semet ipsis; quod est contra illud Apostoli,
ad Heb. V: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur
a Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non semet ipsum clarificavit.
Hinc Apostolus dicit, ad Ro. X: Quomodo predicabunt,
nisi mittantur? Igitur ex predictis patet quod illi qui predicare
debent ab aliis debent mitti, et non a semet ipsis venire et predicationis
offitium usurpare.
Probatur pluribus modis quod Dominus, quantum ad litteram, duas tunicas
non prohibuit.
Decima istorum stultitia est quia omnino contra Apostolum
faciunt studiose, qui ad Ro. dicit, XII: Obsecro vos, per misericordiam
Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam,
Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Non enim est
rationabile eorum obsequium, dum una tantum tunica volunt esse
contenti, credentes hoc a Domino sibi esse preceptum, pro eo quod
apostolis suis dixit, Mat. X: neque duas tunicas (supple «habeatis»).
Et ideo ex tali intellectu sequitur inconveniens istud, quia
contra Apostolum faciunt, qui ad Ro. dicit, XII: Non plus sapere
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Plus enim sapiunt,
dum aliter intelligunt Scripturam, quam Dominus dixerit intelligendam.
Ideo Dominus quibusdam dixit, Mat. XXII: Erratis
nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Hoc dixit Dominus Saduceis,
qui resurrectionem negabant.
Ita revera isti etiam Apostoli errant, quia, cum Dominus dixit:
neque duas tunicas («habeatis»), superfluitatem removit, non
necessitatem interdixit nec abstulit. Quod pluribus modis potest
probari. Et primo, quia Salomon in plurali dicit, Eccle. IX:
Omni tempore sint vestimenta tua candida. Secundo, quia preter
alia vestimenta tunicam Dominus habuit inconsutilem. De quibus
habetur, Ps.: Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam
miserunt sortem. Idem habetur in omnibus evangelistis, sed
sufficit nunc Iohannis testimonium ponere, qui sic dicit, Io. XIX:
|
|