| memorando sollers, in eloquendo conspicuus. (14) Que cum
 inseparabilia sint et invicem colligata, (15) elocutionem tamen
 idem esse dicimus quod dictamen et eloqui quod dictare. (16)
 Unde ars ista, que dictatoria nuncupatur, non est ipsa rethorica
 sed pars eius elocutio nominata.
 5. (1) QUID SIT FUNDAMENTUM BENE DICTANDI.
 (2) Fundamentum bene dictandi a fonte sapientie cognoscitur
 emanare, quia "recte scribendi", sicut dicit Horatius, "sapere
 est et principium et fons". (3) Unde qui rerum cognitione
 caret tamquam cecus ducitur et oberrat, deficiens in rebus, deficiens
 in sermone. (4) Quicumque vult ergo perfecte dictandi
 lauream adipisci legat diligenter philosophos et autores, legat
 et quoscumque potest nobiliores libros ex quibus facundiam et
 sapientiam consequatur, (5) ut, quotiens oportuerit, ita sibi via
 pateat dicendorum quod, materia intra mentis uterum concepta
 pariter et formata, (6) iam sine deformitate aliqua sermo nascatur
 ingenuus, personis conveniens et negotiis et appositionis
 scemate luculentus.
 (7) His ita premissis, generalia prius de dictamine videamus.
 | 
 |