Mediolanenses autem similiter et ipsi unam cuppam auream 
et ex denariis plenam ipsi regi portaverunt, quatenus ipsam 
gratiam suam et bonam voluntatem recuperarent; quamvis 
hoc facere minime potuerunt. Cremonenses quoque ac Papienses 
et ipsi sua munera regi offerentes et privatim Mediolanenses 
inculpantes ac pro ipsis Laudensibus sepe regem deprecantes 
ipsum regem infestum esse Mediolanensibus reddebant. 
Rex itaque suos legatos per Alamaniam, Saxoniam, Provinciam, 
Burgondiam, Longobardiam, Tusciam, Romaniam 
et per universum Romanum imperium misit, iubens archiepiscopis, 
episcopis, abbatibus, comitibus, marchionibus, ducibus 
ac universis aliis predictarum provinciarum principibus, 
quatenus ipsi cum sius militibus, prout honorifice possent, 
de inde usque ad festivitatem sancti Michaelis proxime venientis 
et unum annum cum ipso in Longobardia in Ronchalia 
essent; que res Deo annuente, sicut iussit, ita bene 
peracta est.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |