Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 139

Liber II


auferemus, tum crimen ipsum augebimus nosque id magnifacere ostendemus; nihil deinde a nobis tale commissum esse demonstrabimus nostrumque officium cum illius officio comparabimus. Quum autem illum quasi convictum nostris argumentis rationibusque tenebimus, illum quasi condemnantes mulctabimus, iucundissiam multa officii in posterum duplicandi consuetudinisque cumulatius resarciendae. Si gravius crimen erit, cuius accusare amicum statuerimus, quale esset persidiae, doli, insidiarum, cuius rei ad nos iniuria pertineat, primum a nostro in eum amore nostrisque meritis initium capiemus, nostram in eum fidem, studium, benevolentiam integritatemque commemorabimus nullamque illi perpetrandi criminis causam fuisse ostendemus: deinde crimen ab eo commissum esse docebimus. Et quum diu illud auxerimus, tum qua de causa commissum, investigabimus causisque omnibus confutatis, quae illum quoquo modo compellere possent ad faciendum aut nullam aut turpissimam minimeque eius dignitati convenientem illi causam fuisse ostendemus. Tum quali poena dignum sit crimen, inquiremus atque illum quasi causae iudicem statuentes, quaeremus ab eo, quid ipse de alio iudicaturus fuerit, quo supplicio dignum existimaturus, qua in eum clementia usurus. Quod si servare amicum statuerimus, quam id sit ab amicitiae legibus et sanctitate

Torna all'inizio