5. Praeterea, secundum Philosophum, quaedam animalia sunt
media inter terrestria et aquatica, quae utrobique morantur. Horum autem
mentio nulla facta est. Ergo videtur insufficienter elementorum ornatus describi
per animalia.
6. Praeterea, plus distat homo a gressibilibus quam gressibile a volatili: quia
est in alio gradu entium, scilicet rationalium; cum omnia bruta in uno gradu
entium, scilicet sensibilium, computentur. Sed non eadem die producta sunt
gressibilia et volatilia. Ergo videtur quod nec eadem die debuit homo cum aliis
animalibus fieri.
7. Praeterea, quorum est maior similitudo, est etiam maior continuatio. Sed, ut
dicit Avicenna, corpus humanum est simillimum corporibus caelestibus. Ergo
videtur quod statim post ornatum caelorum corpus hominis formari debuit ante
alia animalia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod animalia non dicuntur ornamenta elementorum nisi
secundum quod comparantur ad elementa ut locatum ad locum. Comparatio
autem corporis ad locum suum est secundum motum et quietem. Motus autem
animalis est duplex: unus consequens naturam corporis eius secundum virtutem
elementi dominantis in ipso; alius consequitur apprehensionem et appetitum; et
hic est motus proprius animalis inquantum est animal; et ideo ad illius elementi
ornatum animal pertinet in quo motum animalem habet proprium, non ad quod
fertur motu consequente naturam sui corporis: huiusmodi enim motus non
sequitur animal inquantum huiusmodi, sed secundum quod componitur ex gravibus
et levibus; et ideo animalia gressibilia ad ornatum terrae pertinere dicuntur,
quia in eo motum animalem habent; et pari ratione natatilia ad ornatum
aquae, et volatilia ad ornatum aeris.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis aliquae res commixtae possint ad
tempus sine laesione in igne servari, tamen nulla res est quae tandem ab igne
non consumatur, si diu in eo permaneat, ut Galenus dicit in libro de simplic.
Medic., et ideo non est possibile aliquod animal vivere in igne, ut in libro de
Proprietatibus elementorum dicit, nisi forte ad
modicum tempus, ut de salamandra dicitur.
Ad secundum dicendum, quod anima avis in motu animali movet corpus contra
naturam corporis; et ideo talis motus est cum labore et poena, ut in 5 Cael. et
Mund. dicitur; et ideo oportet quod quies, qua huic labori succurritur,
sit in loco convenienti naturae corporis: ex quo tamen non habetur quod
terra sit proprius locus avis, inquantum est animal.
|
|