Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 195

XI


equidem conuiuantes aliquos Reuerendi
patris Episcopi florentini nepotes, qui se in tertium
diem ad Bononiense studium conferunt,
Gratiani atque Raymundi uolumina uersaturi.
Affuit fors fortuna, et huic contubernio
addidit Iohannem Boccaccii nostrum, Lappatum
tuum aut Lapum de Castiglionchio, qui
nunc apostatauit a musis, simili studio uacaturus;
Forensem instructorem meum, ad
quem usque afficior, et alios nec tibi nec michi
dissimiles; et, dum certatim daremus operam
ut collationis siue confabulationis delectatio,
refectioni succederet, pulsat nuntius ianuam;
fit strepitus tectis; accurrunt serui referunt
adesse puerum de Mediolano pergentem, qui
postquam intromissus est, de suis thesauris
protulit in medium non dicam epystolas, sed
preciosissimas margaritas tuas: augetur gaudium;
leguntur prime, que incipiunt: Risi ut
iubebas; que postquam audite sunt admirantur
comites conuiuantes, de minimo uerbo
iocoso quod lingua mea lapsa est, tantam te

Torna all'inizio