XI. DE ILLIS QUI PORTAVERINT ARMA IN ORTA ET PER  
LOCA RIPPERIE. 
ITEM si quis per merchatum Orte in die mercati arma portaverit,  
solvat soldos decem imperialium et perdant arma, ita videlicet  
quod hospites teneantur denuntiare hospitibus suis ut deponant  
arma, quod si non fecerint componant pro banno pro quolibet et  
qualibet vice soldos decem imperialium. Qui vero, undecumque  
fuerint, per loca Ripperie portaverint arma nisi de loco ad locum,  
solvant soldos quinque imperialium pro quolibet et amittant arma;  
omnes vero qui in Insulam portaverint arma, exceptis habitantibus  
Insule, solvant pro quolibet soldos decem imperialium; qui vero  
duxerit aliquem in Insula cum armis solvat pro qualibet vice  
solidos decem imperialium. 
XII. DE PENA IURANTIUM FALSUM. 
ITEM si quis commiserit aliquod sacramentum falsum coram  
castellano sive eius vicario et inde fuerit convictus per testes  
idoneos et fide dignos vel confessus, solvat pro quolibet et  
qualibet vice soldos .LX. imperialium et, si quis falsum testimonium  
testificatus fuerit pretio vel rogatione allicuius pro aliqua causa  
vertenti inter aliquas partes, scilicet in causa civili, solvat pro  
quolibet et qualibet vice libras .XXV. imperialium et pronuntietur  
ipsum semper esse infamen. Et si ipsas libras .XXV. infra .X. dies  
proxime a die condempnationis deputandos non solverit, quod  
incidatur ei lingua. 
XIII. DE PENA CONSULUM NON DENUNTIANTIUM  
MALEFICIA CASTELLANO. 
ITEM quod consules locorum in quibus malefitia sanguinis,  
homicidii, incendii, captionis ve1 robarie vel furti rei valoris  
soldorum .XX. imperialium vel supra (fierent) teneantur illud  
castellano infra quinque dies denuntiare; consul contrarium  
faciens solvat .XX. imperialium, nisi prius de ipso malefitio  
accusatio exposita fuerit castellano publica, ita tamen quod si
  |  
  |