Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 818


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 35
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de donis, hic ostendit differentiam quorumdam
donorum ad invicem, quae maxime convenire videntur, idest sapientiae,
scientiae, et intellectus; et dividitur in partes duas: in prima assignat differentiam;
in secunda removet quaedam dubia, ibi: «Et notandum quod intellectus et
scientia quae dicuntur dona Spiritus Sancti alia sunt ab intellectu et scientia
quae naturaliter sunt in hominis anima».
Circa primum duo facit: primo assignat differentiam inter scientiam et sapientiam;
secundo inter sapientiam et intellectum, ibi: «Ostensa differentia inter
sapientiam et scientiam».
«Et notandum» etc. Hic removet quaedam dubia; et primo circa scientiam et
intellectum; secundo circa sapientiam, ibi: «Illud etiam sciendum, quod sapientia
de qua nunc disserimus, non est illa Dei sapientia quae Deus est».

Torna all'inizio