paraverat eos sanguine calicis exhaurire:
sed quia Leviathan filii execrantur contumaciter
verbum Dei, noluerunt acquiescere, sed
invalescebant eorum voces, et vociferando dicebant:
Persequamur eos, quia spolia partiemur.
Sicque dominus, cui de coelo victoriae
ministrantur, assumpsit secum scutum belli,
et gladium, et itineris sui comitem angelum
Domini exercituum habens secum, loricam induit,
sicut gigas, et praelium iniit secum habens
regni milites, et paucos Theutonicos, et
quosdam Lombardos, quos in expeditione ducis
militiae contigerat remansisse: ac dum viri
fortes et cum forti Principe intrarent
bellum, exclamaverunt tubis, et audita est vox
tonitrui et stuporis: Euge euge ad Mediolanum
impiger advola Friderice. Quo audito Mediolanensis
protervitas statim fuit perterrita: compagniae
projiciunt symbola, sumunt arma,
et dum a trementi cujuslibet dextera retineri
vix poterat giadius, quilibet mutus in
suo pectore tacitos vertit quaestus: Heu heu
animae nostrae, quid sic torques nos acriter
atrox et immisericorditer immisericors
Friderice? Et clamor ad sydera, vae vae
tibi misera Lombardia. Quid plura? mactatur
senex, puer diripitur, juvenis ut vitulus
immolatur, campi madescunt sanguine, ac interfectorum
exuberant ubertate. Quam male
signa jacent, quam bene sternitur hostis? Certe
Friderici gladius caedem sitiens haurit sanguinem,
|
|