exorrens consecrationem, que sibi competebat, omnimodo
vetuit. Odelricus autem ille sua fretus ac fratris potentia,
Romam proficiscens subreptione quadam consecrari se fecit a
Romano pontifice. Quod ubi innotuit Arnulfo, iusta satis
accenditur iracundia, non tantum regia institutione, quantum
Romana, quod deterius videbatur, indignatus consecratione.
/*
19. Veniens igitur in conventu Mediolanensis ecclesie
anathematis iaculo consecrati transfixit audatiam. Deinde
collecto undique exercitu copioso cum sufraganeis simul
episcopis civitatem aggressus Astensem, clausis in urbe marchione
cum episcopo densissima obsidione valavit. Nec a
populatione belloque destitit, donec pace composita illius
satisfactum est voluntati. Hec autem fuit pacis conditio, quod
venientes Mediolanum tertio ab urbe miliario nudis incedendo
vestigiis episcopus codicem, marchio canem baiulans,
ante fores ecclesie beati Ambrosii reatus proprios devotissime
sunt confessi. Preterea episcopus virgam et anulum suscepti
pontificatus supra sancti confessoris altare deposuit,
|
|