magnus tractatus inter cardinales est habitus ut in summum pontificem
eligeretur. anno Domini .Mo.CCLVI. marchio de Calari
communi Ianue misit ut galeas mitterent et castrum
Kalari armarent, quia communi Ianue ipsum dare volebat.
misse sunt igitur galee .VI. et navis una cum multis bellatoribus
et balestarijs et ipsum castrum munierunt. et quoniam Pisani ipsum
castrum Kalari molestabant, ideo Ianuenses galeas .XXIIII.
armaverunt et galeas .VIII. Pisanorum, que ibi erant, ceperunt.
eodem anno Ianuenses galeas .LXXXIIII. armaverunt et
multos milites habuerunt et castrum Ylicis obsidentes, ipsum
ceperunt. eodem etiam anno galee Ianuensium ceperunt naves
.VI. Pisanorum. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno
Domini .Mo.CCLVII., Guillermus Bocanigra factus est capitaneus
populi Ianuensis et tenuit capitaniam per annos .V.
|
|