Papias: Ars Grammatica

Pag 215


"tunico" et "tunicor", "tunicatus". 10 Ergo, si uerborum seruauerint
consequentiam, participia sunt; sin amissis temporibus casus nominum
attrahant, nomina fiunt: ut "amans illum, participium et
presens est ("amo" enim "illum" dicimus), "amans" uero "illius" nomen,
ut "amator illius". 11 Et quamuis ab indicatiuis uerbis deriuentur,
ui tamen significationis omnes continent modos uel tempora,
ut "exponens doce" pro "expone et doce", "utinam exponens
docuisses" pro "utinam exposuisses et docuisses", "exponens docere
uolo" pro "exponere et docere uolo". 12 In quo cum infinito
uerbo coniunctionem habet: hoc enim cum ab indicatiuo nascatur,
pro omni accipitur modo, ut "scribere me indico" pro "scribo",
"scribere te impero" pro "scribe", "scribere te opto" pro "utinam
scribas", "scribere me uolo, tum legere" pro "cum scribam, legere
uolo". 13 Accidunt autem participio VI: genus et casus, a nomine;
significatio et tempus, a uerbo; numerus et figura, ab
utroque. 14 Genus masculinum ut "amatus", femininum ut "amata",
neutrum ut "amatum", commune trium generum ut "amans".
15 Omne enim participium uel in duas desinens consonantes, id
est ns , trium generum est, sicut adiectiua nomina, et est
presentis temporis et preteriti imperfecti, ut "amans", uel est mobile,
adiectiuis nominibus simile, id est facit masculinum in us ,
femininum in a , neutrum in um , et est preteritum uel futurum,
ut "amatus, amata, amatum", "amaturus, amatura, amaturum" et

Torna all'inizio