quasi mortua, cum vero ex comparatione iustorum semetipsos considerant,  
catervatim oculis mentis occurrunt, et quasi bona grana,  
que ibi nata sunt, comedunt, quia bonas cogitationes expellunt.  
Dum enim ex memoria criminum in quibus delectabiliter vixit,  
modo mens delectatur et quasi rapitur, modo confunditur et terretur,  
desperare cogitur, ita ut semen verbi, quod proficere deberet 
ad vitam, ab eisdem imaginationibus consumatur et pereat, nisi  
piam confessionem satisfactio condigna sequatur, ut pro illis, mures  
aurei offerantur Domino condigne, videlicet, passiones et satisfactiones  
pro singulis. Ponuntur autem hec iuxta archam, ut habeantur  
in memoriam coram Domino, quia memor est eorum Dominus  
qui memorantur ipsius, et eorum qui confusi sunt valde,  
Scriptura atestante que dicit: «memor ero Raab et Babilonis scientium  
me». Et bene septem mensibus fuisse archa Domini in terra  
Philistinorum perhibetur, quia tribus annis et dimidio creditur  
durare tribulatio ista, hoc est, in septem senis mensibus qui in 
septenario numero designantur. At gentiles homines, qui nesciebant  
causam, experiri voluerunt utrum casu acciderit plaga illa,  
an ex visione arche Domini hec acciderit illis, quia valde admirantur  
peccatores homines cum se in statum alium vident commutatos,  
ut his quibus libebat fornicari et edere, libeat penam agere 
de perpetratis commissis, et an casu accidat et fortuitu, an sit  
vere mutatio dextere excelsi ignorant, quod ut scire et percipere  
valeant, experimentis utuntur. Junguntur ad plaustrum novum  
vacce rudes habentes vitulos, imponitur archa super plaustrum, et  
an recto cursu locum sanctuarii petant attendunt, quia numquam 
melius agnoscitur opus gratie, quam cum «ex ore infantium et  
lactentium, Deus perficit laudem», quam cum illis imponitur iugum  
Domini sub disciplina spiritalis Ecclesie, et pacienter sustinent,  
qui esse indomiti consueverant, ita ut contempto mundo et quecumque  
in mundo magis dilexerant, sub artisima disciplina Domini 
recto cursu Deum petant, et ad locum sanctuarii eius festinanter  
incedant. Et quia non solum de Iudeorum reliquiis, verum et de  
reliquiis Gentium, convertentur ad Dominum, recte non una vacca,  
sed due, ad ferendum plaustrum novum, nove utique religionis  
et institutionis, iunguntur. Et quia adhuc supererit tribulatio, 
que erit gravior precedenti, recte, peracto spatio illo festinantis  
itineris, plaustrum succiditur et vacce in sacrificium offeruntur,  
quia in maxima illa tempestatis procella, multi electorum coronabuntur  
martirio, et illi precipue, qui ut noviter vocati ad prelium 
  |  
  |