tione, uenit unus filius custodis ecclesiae, percussit maxillam eius
et eiecit foras. Mox repente demon uenit super eum et elisus in
terra uolutabatur expumans. Cucurrit pater eius et interrogans
eum, quid accidit, ille dixit: «Venit unus iuuenis tunicam habens
usque ad talos, tenetur in oratione, excitaui illum. Ille non surrexit,
et tanxi illum et percussi eum. Statim cecidit super me ista
infirmitas!». Tunc pater eius festinus abiit post eum et uenit ad
Narniae uiam. Hominem interrogauit, si uidisset illum iuuenem
transiens inde. Ille autem dixit: «Vade post eum, quia hic transiit».
Ille festinus uenit ad eum ad monumentum: cecidit ad pedes
eius, postulans ueniam ab eo. Beatus Geminus dixit ei: «Vade
in nomine domini mei Iesu Christi, filius tuus saluus erit».
Statim sanus factus est.
Peruenit igitur in ciuitatem Martanam et introiuit in domum
uiduae, illa habens filiam, quae habebat spiritum immundum.
Statim, data oratione, exiuit de illa spiritus. Cum uidit filiam
suam sanam, tremens facta cucurrit per ciuitatem et nuntiauit dicens:
«Audite omens, qui hic habitatis, si uidistis hominem sub
peregrino habitu uiuens, sanctus est! Qua hora uenit in domum
meam et, data oratione, statim sana facta est filia mea». Illi autem
querentes, inuenerunt eum, rogauerunt, ut ibi maneret, et
mansit ibi duos dies.
Postea uero, pergens inde, abiit locum, qui dicitur ciuitas Casuntina,
ibique habitauit, et fuit ibi annis triginta. Nam infirmos
multos in nomine Domini ibique reddebat sanos, demones effugebant,
lecto infirmantes sanabat, et cetera multa signa per illum
Deus fecit. Nam antea uocabatur ciuitas Casuntina, postea mutatus
est nomen: in qua constant nomen et beneficia usque in presentem
diem.
Postea uenerunt post multum tempus gens Persarum et
deuastauerunt ciuitatem et ecclesiam beati Gemini deiecerunt in
terram. Tunc beatus Geminus contristatus est nimis, angelus
|
|