Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 76


faciem». Nam etsi in futura vita complenda esse hec omnia aliqui
putant, nec nos ab illorum intellectu, pro eo quod ista dicimus,
disentimus. Erit utique ista perfectio tota et integra in futuro,
cuius comparatione adhuc semel dici oportet, «cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est», sed hoc profecto
completum erit comparatione preteriti. Ut enim comparatione eorum
qui in adventu Domini crediderunt, populus Israel, qui sub
littera deguit, parvulus estimatus est, iste autem populus vir comparatione
illius, ita populus ipse qui in adventu domini fidem recepit,
comparatione eius qui modo crediturus est, parvulus et lactens
reputatus est, sicut e contrario iste vir comparatione illius.
Inde est, quod in prima piscatione Petri, que facta est in principio
vocationis eius, rumpebatur rete ipsius et sociorum eius; de ultima
vero, que facta est ad extremum, postquam Dominus Ihesus resurrexit
a mortuis, dicit evangelista Iohannes, quod «cum multi
essent pisces et magni non est scissum», quia, videlicet, predicationem
Petri et sociorum eius qua gentes ad fidem vocate sunt,
multi hereticorum scinderent, qui ex eo tempore usque ad presens,
«alienati sunt a vulva et locuti sunt falsa», eam vero, qua
Iudei ad fidem, quod erit in proximo, vocandi sunt, nulla irruptio
hereticorum sequetur, sub auditur, ex defectu intelligentie, alioquin
Antichristi irruptio, que paulo post secutura est, multos Iudeorum
qui iam credent in Christum, ut ait beatus papa Gregorius

Torna all'inizio