Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 224


fluuium, et exsic[c]ate sunt herbe inde. Et factum est hoc
molestum valde omnibus animalibus et precipue elephantibus;
qui congregati dixerunt suo regi: Iam nobis aque et
herbe deficiunt; nunc, si videtur tibi bonum, eamus et queramus
locum meliorem isto, quoniam in hoc viuere non possumus.
Misitque rex suos nuncios ad explorandum locum in
quo essent aque. Qui redeuntes dixerunt ei: Inuenimus locum
qui fons lune nuncupatur, et est locus bonus aquarum et
herbarum et bona pascua. Et deliberauit suum consilium
illuc ire. Qui cum venissent elephantes ad fontem illum, perambulabant
super cauernas leporum et dissipabant eos, et
suis pedibus plures eorum conculcabant et interficiebant. Et
lepores hoc videntes congregati sunt ad suum regem, annunciantes
sibi mala que ipsis elephantes inferebant; et contristati
sunt valde, quia non expediebat sua habitacula relinquere
et fugere, et querentes a suo rege vt super hoc deliberatum
consilium daret. Dicunt enim sapientes: Debet enim
vnusquisque querere liberationem sibi, antequam incidat in
malum, et postquam incidit, necdum dubitat illud. Nos autem
timemus ne forte alii superuenient et dissipent nos.
Respondens rex dixit eis: Veniant ad me omnes sapientes
(vnde et) vt videam consilium vestrum. Et accedens ei
quidam lepus intelligens et doctus in scientia dixit: Si placet
regi mittere me ad elephantem cum aliquibus viris de
quo confidat, videbit quid agam, et annunciabo regi omnia
que fecero. Cui dixit rex: Fidelis es tu in oculis meis nec
aliud volo testimonium de te, nec habeo te suspectum apud
me. Nunc autem vade et considera omnia que sunt facienda,
et annuncia regi elephantum ex parte mea quicquid tibi videtur

Torna all'inizio