consolidat, a nostra devotione subvertat. Nuper
enim in regnum per fratres Praedicatores,
et Minores, ac religiosos alios, literas
suas improvide dirigit, et occultas occasiones
innectit: quibus excommunicationis,
et interdicti sententiam, quam injuste dudum
contra nostram excellentiam fulminavit, a fidelibus
nostris regnicolis, quos velut in petrea
devotione firmatos, verbis hujusmodi frivolis
[leviter flecti posse non credimus] faciat
observari: excommunicationi nihilominus et
interdicto subiiciens, quicunque more solito
nobis reverenter obediunt, et nostris jussionibus
obsequuntur. Quanquam igitur super
his non videamus expediens scripta nostra dirigere,
seu nostrorum fidelium animos excitare,
quia tamen de regni nostri statu pacifico inter
caeteras considerationes nostras, praecipue
nos cura perangit, velut qui in ejus quiete
quiescimus, et in ipsius, quod absit, intemperie
turbaremur voluntatem nostram, quam
de hujusmodi temeritatis ultione concepimus,
tenore praesentium denotamus: videlicet, quod
personas quaslibet, quae literas praesentare cuilibet,
vel ab aliquo recipere praesentatas,
aut hujusmodi forte parere mandatis, seu qualitercunque
favere praesumerent, ut poena
decente percipiant, quantum eorum excessus,
nostra Maiestas abhorreat, cujuscunque fuerit
conditionis, aetatis, aut sexus, incendii volumus
|
|