Etiam alium modum mittendi pedites observat. Nam
aliqui ordinati cursores in domibus que Chidebeo nominantur
assidue commorantur, habentes cingulum unum circumcirca
nolarum vel sonagliorum. Harum domorum una distat ab alia
milliaribus forte tribus. Cum autem domum appropinquat
istas suas nolas vel sonaglia incipit pulsarefortiter ac
valenter; tunc autem ille alius qui est in domo vadit et se
preparat velociter et ad aliam domum vadit quam cicius
ipse potest. Et sic isto modo hoc idem et alii cursores tenent
et observant, donec deventum est ad ipsum magnum Canem.
Unde in imperio suo nichiln breviter fieri potest quin statim
vel multum cito penitus ipse sciat.
De modo quem tenet quando vadit in insulam ad venandum.
Cap. XXVIII.
1. Cum ille Canis magnus ad venandum vadit, hunc modum
ipse habet. Istam extra Cambalec ad XX dietas est unum
pulcerimum nemus, octo dietarum per circuitum, in quo tot
animalium genera sunt diversa quod valde mirabile est. Circa
ipsum nemus positi sunt aliqui per magnum Canem qui ipsum
custodiunt diligenter.
2. In fine autem trium vel quatuor annorum ad hoc nemus
cum gente sua vadit. Cum autem illuc pervenit, ipsum circumdat
totum sua gens. Et permittunt canes intrare, et aves assuetas
post illos emittunt, et ipsi ad invicem vadunt reducendo
|
|