Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 224


Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut prius, dist. 15, dictum est, quamvis omnis
operatio potentiarum animae, quae per sua obiecta in actum reducuntur, sicut
intellectus possibilis, sensus, et appetitus, possint dici passiones, tamen proprie
loquendo passio est in operationibus appetitus sensitivae partis, secundum
quod Damascenus dicit in 2 libro, quod passio est motus appetitivae virtutis
sensibilis, qui est ex imaginatione boni vel mali.
Spes autem dicit extensionem appetitus in illud quod appetibile est. Invenitur
autem non solum in hominibus, sed etiam in aliis animalibus: quod patet, quia
inveniuntur animalia operari propter aliquod bonum futurum aestimatum possibile,
sicut aves faciunt nidum propter filiorum educationem: nec propter
finem aliquid facerent nisi in finem illum quasi eis possibilem tenderent: quia
naturalis appetitus non est impossibilium. Similiter etiam patet quod unum animal
aggreditur aliud non nisi ex spe victoriae. Patet ergo quod spes sit in appetitu
sensitivae partis, quae nobis et brutis communis est; et ita sequitur quod sit
passio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod appetitivae partis duplex est motus: scilicet
prosecutio et fuga. Obiectum autem spei, quod est bonum difficile et arduum,
ratione suae bonitatis natum est movere ad prosecutionem: sed ratione suae
difficultatis natum est movere ad fugam. Hic tamen motus retardatur per spem:
et ideo spes importat motum primum, in quo salvatur ratio passionis, tamen
cum quiete privante secundum motum, qui est fuga.
Ad secundum dicendum, quod dividitur spes contra memoriam non quantum ad
essentiam suam, sed quantum ad affectum, qui est communis memoriae et spei,
scilicet delectatio; unde non sequitur quod in genere conveniant.
Ad tertium dicendum, quod frequenter nomina imponuntur rebus occultis, ex
suis signis, sicut essentiales differentiae ex accidentibus nominantur. Signum
autem alicuius quiescentis cum extensione appetitus in aliquid desideratum
solet esse quod frequenter visum dirigit in illud, ut videat si ex aliqua parte ad
ipsum accedat; et ideo dispositio praedicta quietis cum motu dicitur expectatio.
Ad quartum dicendum, quod sicut animalia cognoscunt rationem convenientis
et nocivi non per inquisitionem rationis, ut homo, sed per instinctum naturae,
qui dicitur aestimatio; ita etiam cognoscunt aliquid quod futurum est, sine hoc
quod cognoscant rationem futuri, non conferendo praesens ad futurum, sed ex
instinctu naturali, secundum quod aguntur ad aliquid agendum vel ex impulsu
naturae interioris vel exterioris; sicut quando agunt aliquid ad praecavendum
de futuris quae dependent ex motu caeli, quasi ex eo impulsa: unde ex eorum
operibus homines possunt aliquid scire de huiusmodi futuris, sicut nautae praesciunt
tempestatem futuram ex motu delphinorum ad superficiem aquae descendentium;
et formicae veniente pluvia reponunt granum in cavernis.

Torna all'inizio