XII
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que
remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius
atque honorificentius breviter seligamus.
2 Et primo de siciliano examinemus ingenium: nam videtur
sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod
quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod
perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta
in cantionibus illis
Ancor che l'aigua per lo foco lassi,
et
Amor, che lungiamente m'hai menato.
3. Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit
inspiciamus, videtur tantum in obproprium ytalorum principum
remansisse, qui non heroico more sed plebeio secuntur
superbiam.
4. Siquidem illustres heroes, Fredericus cesar et benegenitus eius
Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes,
donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia
dedignantes. Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati
inherere tantorum principum maiestati conati sunt, ita ut eorum
tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur
primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale
solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores
vulgariter protulerunt, sicilianum vocetur: quod quidem
retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
5. Racha, racha. Quid nunc personat tuba novissimi Frederici,
|
|