spaciosae satis, et ubi mores civium sunt
benigni: ubi etiam necessaria vitae hominum
per terras et maritimas facile transvehuntur,
quibus per nos ipsos utilitates quaerimus,
conditiones disponimus, magistros investigamus,
bona promittimus, et eis, quos dignos
viderimus, donaria conferemus. Illos siquidem
in conspectu parentum suorum ponimus
a multis laboribus liberamus, a longis
itineribus et quasi peregrinis absolvimus: illos
tutos facimus ab insidiis praedatorum et qui
spoliabantur fortunis suis et rebus, longa terrarum
spacia peragrantes, scholas suas levioribus
sumptibus, et brevioribus cursibus a liberalitate
nostra se gaudeant assecutos. De numero
autem praelatorum, quos ibi duximus
destinandos, mittimus magistrum
[R. de Varano judicem et magistrum B. de
Hybernia] fideles nostros, civilis scientiae
professores, viros magnae scientiae, notae
virtutis, et fidelis experientiae, quam nostrae
semper exhibuerunt et exhibent Majestati: de
quibus, sicut de aliquibus regni nostri fidelibus,
fiduciam gerimus pleniorem. [Mittimus
quoque in scientia etc. Volumus igitur et
mandamus vobis omnibus, qui provincias regitis,
quique] administrationibus
praesidetis, ut haec omnia passim et publice
proponatis, et injungatis sub poena personarum
|
|