unde Ysa . 48[,18] "Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut
flumen pax tua", et Ysa . 58[,13] "Si averteris facere voluntatem tuam
vocaberis sabbatum delicatum" idest requies delitiosa; et Iob 9[,4]
"Quis restitit ei et pacem habuit?", et Prov . 21[,28] "Vir obediens
loquetur victorias", ad quas scilicet sequitur pax, iuxta illud Augustini
libro De civitate Dei "Victoria est subiectio repugnantium quod, cum
factum fuerit, pax erit". Exemplum Augustini libro V De civitate Dei
de rege decapitante filium licet victorem quia contra odedientiam dimicavit.
Tertio dilectio ad modum ignis seu incendii vel caloris naturalis, iuxta
illud Ps . [ 118,165 ] "Pax multa diligentibus legem tuam"; qua scilicet
precipis ut Deus super omnia diligatur, deinde bonum comune, deinde
proximi magis coniuncti, quia "non est pax impiis", Ysa . 57[,21].
Quarto probatio dilectionis per opera ad modum signi urinalis vel
pulsus etc., ut scilicet honoretur Deus in ecclesiarum magnarum fabricis,
in personarum ecclesiasticarum beneficiis etc., et honoretur comune in
braviis, in excellentibus officialibus etc., et subveniatur religiosis pauperibus
et aliis indigentibus ex publicis statutis. Unde et Salomon, qui interpretatur
pacificus, construxit honorabile templum Deo, III Reg . 6; et
Exo . 32[,6] "Obtulerunt hostias pacificas" . Exemplum de sancto Ludovico
rege Francorum qui asserebat pacem esse in regno suo propter
elemosinas quas faciebat. "Probatio enim - idest signum probabile -
dilectionis exhibitio est operis", sicut dicit Gregorius.
Quinto forte munimen murorum armorum statutorum et huiusmodi
contra adversarios et malefactores ad modum munimenti corporalis contra
intemperiem aeris, puta vestimentorum, domorum et huiusmodi; unde
Lc . 11[,21] "Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt
omnia que possidet".
Sexto patientia in laboribus impositis pro bono comuni, in contumeliis
interdum illatis et in iniuriis aliquando factis, ad modum exercitii
et incisure et purgationis amare, sicut etiam quidam cibi, et carnium et
piscium, verberibus fiunt sani homini; unde Ysa . 38[,17] "Ecce in pace
amaritudo mea amarissima".
Septimo abstinentia a ludis taxillorum et potibus tabernarum et
huiusmodi, propter que frequenter homines turbantur ad invicem, quia
"tumultuosa res est ebrietas", ut dicitur Prov . 20[,1], et 23[,29-30]
"Cui ve? etc. Nonne hiis qui morantur in vino?" etc., ad modum diete;
unde Cant . 8[,11] "Vinea fuit pacifico", non dicit "taberna" sed "vinea"
scilicet propria ad vinum colligendum vel aliena ad vinum emendum.
Octavo humilitas animorum contra tumorem ambitionis ad modum
emplastri vel ad modum clisteris per quem remictitur ad considerationem
stercorum. Vide supra.
Nono iustitia ad puniendum malos in pecunia ad modum flebothomie,
vel in persona expellenda ad modum purgationis humorum vel interficienda
|
|