plusquam magistratus publicos et quam iusticiam valere.
De factione.
Cavendum est vobis, iudices, ne adversarii mei facta omnes et vos et rem publicam perdant. Multa enim fingit, que, nisi providebitis, statum nostre civitatis oppriment. Video quorsum sua consilia pergant, pollicetur se omnia facturum, que ad publicam salutem pertineant, et tamen, quum hec dicit, secreto habet amicos multos et socios ad omne facinus, cum quibus nova consilia agitat. Timeo ne verbis eius nos et civitatem nostram perfundat. Sed vigilate – queso – iudices, et omnes factiones eius, dum potuit a vobis provideri, disturbate vestra prudentia et clandestina huius hominis consilia in lucem producatis, non enim maiestatis reum facerem, nisi omnes eius rogationes explorata haberem.
De divitiis.
Vereor, iudices, ne adversarius meus sua pecunia causam meam opprimat: gloriatur enim neminem esse in civitate, qui se divitiis antecedat, nec putat se ullam posse tam difficilem controversiam habere, quam a iudicibus auro non speret redimere posse. Non spero ita corruptos esse mores civitatis vestre, ut plura intemperantie hominis ditissimi, quam calamitati hominum miserorum concedatis, nec eius hominis superbiam feratis, qui nullum potuit iudicem sanctum ac iustum profiteri.
De incontinentia.
Si quanquam pro vestra re publica, iudices, adversarius meus fortiter visus est vobis facere, non tamen vos oportebat putare omnia sibi concedi debere presertim, quum nihil ab eo nisi per temeritatem et incontinentiam adhuc factum sit, neque conveniebat omnia, que furore potius animi et quadam iracundia quam ratione et consilio egit, velle in detrimentum et iniuriam aliorum converti. Aliter enim, iudices, cum hoste aliter cum civibus certandum est: laudetur, si placet, ira in bello, laudetur, si vultis, etiam temeritas; cum civibus autem ille iudiciis vincat, qui iusticia, qui equitate ceteris prestat. Sed bene se habet, iudices, quod non armis, sed legibus et equitate inter nos apud vos depugnandum est.
De nobilitate exemplum.
Volet quam sepe, adversarius meus, preclara maiorum
|
|