Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 792


AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod initialis in littera non dicitur diminui quantum
ad hoc quod habet commune cum casto amore, sed quantum ad hoc quod
habet commune cum servili.
Ad secundum dicendum, quod timor non habet poenam, nisi inquantum respicit
aliquid quod contrariatur voluntati, scilicet poenam: et hoc est servilis et initialis
timoris.
Ad tertium et ad alia sequentia patet solutio per id quod dictum est in corp.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod timor, proprie loquendo, habet
malum pro obiecto: non autem quodlibet malum, sed malum in arduo constitutum:
alias non esset in irascibili. Malum autem quod facile vinci aut vitari
potest, non timemus; sed odimus tantum. Malum autem separationis a Deo est
in arduissimo constitutum: unde quando possibilitas ad hoc malum tolletur,
remanebit adhuc operatio hominis ad Deum ut ad arduum; et ideo tolletur
timor quantum ad hunc actum qui est timere separationem, sed manebit quantum
ad actum qui est admirari vel revereri illud arduum, quod fit quando ex
consideratione tantae altitudinis homo in propriam resilit parvitatem.
AD OBIECTA
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod spes ponit distantiam ad illud arduum, non
autem timor; et ideo spes non manet sicut timor.
Ad tertium dicendum, quod subdi superiori est de perfectione creaturae, non
autem de perfectione Creatoris. Non enim quod est perfectionis in uno, est perfectionis
in altero, et praecipue in Deo. Differt enim perfectio naturae conditae
et glorificatae et increatae, ut in 2, dist. 4, dixit Magister.

Torna all'inizio