Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 240

Tomus I


Diaconus, Cardinalis, qui suae fidei puritate
diffidentiam nostram, ex praeteritis non injuste
conceptam, ab intimo nostri cordis evellens,
et intercessionis amicae dulcedine nostrae mentis
duritiem emoliret. Cui nullo modo
ex fide possemus promissa decredere, nec ex
affectione preces quantumcunque gravissimas
obaudire. Supplicavit itaque iste
charus amicus noster, homo bonus et purus,
ex parte patris et fratrum, ut ab obsidione
Viterbii recedentes, impugnationes civitatis
eiusdem, remotis insultibus nostris et dirutis
machinis laxaremus, quam magister
Raynerius de Vitrio, Cardinalis,
ille, inquam, famosus amicus noster, stipendiariis
undique et balistariis congregatis,
quibus [ut facilius hominum sanguinem
et vitam effunderem,] obsessus interius
defendebat, adhibitis ad ministerium
defensorum obsequiosis manipulis fratribus
Minoribus, et Praedicatoribus suis, qui
manibus propriis tanquam ex pharetris sagittas
mortiferas educentes, jaculatoribus
remissionem quorumlibet peccatorum, quo securius
atque libentius nostros occiderent, ministrabant.
Nos autem Ecclesiae matris nostrae
preces consueta jam exauditione devote

Torna all'inizio