Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 288


aliud se habet quod tamen in se substantia est, sicut indumentum ad corpus:
sicut etiam e contrario aliquid substantialiter ad alterum se habet, quod tamen
in se accidens est, sicut color ad albedinem; et sic non potest de gratia accidere:
cum enim ponatur gratia esse coniungens animam fini ultimo, hoc non potest
intelligi nisi vel per modum formae vel per modum efficientis. Si per modum
efficientis, sic oporteret aliquam substantiam creatam esse mediam inter animam
et Deum, quae eam Deo coniungeret; et sic anima non immediate a Deo
gratificaretur et glorificaretur, quod est alienum a fide: oportet enim quod sicut
anima immediate a Deo creatur effective, ita etiam immediate ab ipso recreetur.
Si autem intelligatur formaliter, tunc oportet quod gratia sit forma animae; et
cum adveniat post esse completum, de necessitate erit accidens: non enim invenitur
aliqua forma in genere substantiae quae alteri accidentaliter adveniat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod gratia eadem numero non transit de subiecto
in subiectum: sed talis modus loquendi intelligitur in Scripturis propter similitudinem
gratiae ad similes actus in specie.
Ad secundum dicendum, quod quaedam accidentia sunt per se, quae semper
actu consequuntur suum subiectum; quaedam autem non semper in actu, semper
autem in habilitate. Unde cum illud quod per se inest, semper insit, subiectum
aliquando dicitur esse per se subiectum respectu ipsius accidentis, sicut
ignis est per se subiectum caloris; et tale accidens ex principiis subiecti causatur,
non solum quantum ad habilitatem, sed etiam quantum ad essentiam accidentis:
aliquando respectu habilitatis tantum, sicut aer qui non semper illuminatur
in actu, semper tamen illuminabilis est; et haec illuminabilitas ex principiis
subiecti causatur, quamvis lumen ab extrinseco sit. Similiter dico, quod
lumen gratiae ab extrinseco est; sed receptibilitas gratiae semper subiectum
consequitur, et ex principiis subiecti causatur, sicut etiam patet in hoc quod est
disciplinae perceptibile.
Ad tertium dicendum, quod simpliciter in esse suo consideratum subiectum,
accidente nobilius est; sed quo ad quid, nihil prohibet accidens subiecto melius
esse quantum ad esse accidentale: semper enim illud quod se habet per modum
actus, nobilius est eo quod se habet per modum potentiae, inquantum huiusmodi.
Sicut autem forma substantialis est actus materiae in esse substantiali, ita
accidens est actus subiecti in esse accidentali; unde secundum hoc albedo est
nobilior corpore, et gratia anima.
Ad quartum dicendum, quod agere aliquid dicitur dupliciter: scilicet formaliter,
sicut albedo facit album parietem, et hoc modo accidens in subiectum agere
potest; et sic gratia in animam agit, mundificando ipsam et gratificando: alio
modo effective, sicut pictor parietem album facit; et hoc modo nec gratia nec
aliquod accidens in subiectum suum agit.

Torna all'inizio