[Liber V] 
1. Quoniam in prima fronte presentis opusculi nostri temporis  
gesta sum narrare pollicitus, absque mendacii nota  
silere non valeo, presertim cum sciam lege cautum esse  
Mosayca:  Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Quod  
autem  promissum  est semel  a te,  observabis et facies  . Ut autem  
recto narrationis incedam tramite, neccesse est res gestas,  
prout sunt, ordinate describere.  
2. Predictis igitur rebus non plane compositis, sed involutis  
utcumque, sepe iam dicti Mediolanenses pro petendo episcopo  
ultra montes Heinrico regi legationem dirrigunt mandantes  
Arlembaldice interfectionis triumphum. Quo cognito  
letatus est rex ille supra modum, quemcumque vellent, se  
daturum promittens episcopum.  
3. Erat tunc temporis inter regem et Saxones lis acerrima  
valde, cuius ratio non est nostro discutienda iuditio. Veruntamen 
  |  
  |