Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 114


quippe locum necesse est aut per se esse certum aut certis rationibus
approbatum. Quod ergo tantummodo tuum erat ad probandam
rem dubiam assumi minime oportebat. Reliquum uero
quod nullius hominum esse constitit, ne id quidem dubie rei fidem
facere aliqua ratione oportuit. Quis enim certum esse aut
certum fieri posse arbitretur quod omnes negant, nullus confitetur?
Igitur ne id quidem ad argumentum sumi rationis fuit. Male
ergo utrumque posuisti. His duobus uitiosissimis principiis,
totam argumentationem tuam identidem repetendo ad finem
usque contexis. Ac propterea necesse est uitiosum nec concedendum
esse, quicquid ex uitiosis nec concessis principiis constiterit
emanare. Adhuc alio argumento probare contendis, panem
uinumque post consecrationem in principalibus manere essentiis,
dicens: Non enim constare poterit affirmatio omnis parte subruta .
Ad cuius rei probationem non oportuit inferri particularem
negatiuam qua de presenti questione nichil colligitur, sed
uniuersalem potius per quam enuntiatur, nulla affirmatio constare
poterit parte subruta. Age enim sit particularis negatio
tua, non omnis affirmatio constare poterit parte subruta .
Rursus assumptio tua: panis et uinum altaris solummodo sunt sacramentu
[418], uel: panis et uinum altaris solummodo sunt
uerum Christi corpus et sanguis
, utrumque affirmatio est. His
duabus particularibus precedentibus, poterisne regulariter concludere,
parte subruta ea non posse constare? Absit! In nulla
quippe sillogismorum figura precedentibus duabus particularibus
consequenter infertur conclusio ulla. Male igitur eam collocasti.
Illud uero perfunctorie non est pretereundum, quod prefate
propositionis tue ueritatem in ipsa eternitatis ueritate que
deus est indissolubiliter constare perhibuisti, idque beati Augustini

Torna all'inizio