Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 94

Tomus I


etiam, ut nulli religiosi, de civitate
in civitatem audeant se transferre, nisi potestati
loci, de quo iter arripient, testimoniales literas
deferant, et alias sint moribus et vita laudabiles,
ac nostris fidelibus non ignoti.
Volentes igitur has novas nostrae munificentiae
sanctiones, a nostris fidelibus inviolabiliter
observari, tuae devotioni praecipimus
quatenus eas per terras quaslibet tuae iurisdictioni
traditas per te Imperiali programmate
publicatas, inter statuta civitatis cujuslibet,
ut nulla sit in excusatione, diversitas, inextricabiliter
iubeas inserendas, et promittas
nos infallibiliter servaturos. Huic etiam publicationi
adiicias, quod clericis omnibus nobis
adhaerere volentibus, et mandata praesentia
devote servantibus inviolata servari voluimus
omnia eorum privilegia et ecclesiasticas
libertates: nec ad pacem, vel concordiam
cum Papa praedicto, se nostra Serenitas
inclinabit, nisi prius iidem clerici, in plenam
possessionem omnium bonorum, restitutionem
ordinis et honoris, quibus forsitan
per eundem privati extiterint, integre
reducantur.

Torna all'inizio