Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 30


<DE MANDATO PAUPERUM.> Dum haec aguntur celerarius et elemosinarius
et caeteri quibus iniunctum fuerit introducant pauperes in claustrum et
faciant eos ordinate sedere alterum iuxta alterum. Qui pauperes priusquam
claustrum introeant, pedes suos abluere debent aqua calida
a camerariis ministrata. Omnia uero in locis conuenientibus debent esse
praeparata, quae ad mandatum opus sunt necessaria, scilicet aqua calida
a camerariis in uasis idoneis parata, alia quoque uasa ac tersoria ad pedes,
manutergia ad manus, a celerario sciphi et potus et si quae sunt huiusmodi.
Praesto sint ad seruiendum famuli camerarii et aliorum ministeriorum,
qui ad hoc sunt idonei. Qui prius per eos quibus iussum
fuerit bene debent esse instructi, qualiter eos seruire oporteat. His ita
ordinatis cum uisum fuerit abbati surgat. Reliqui quoque fratres surgentes
ante et retro inclinent. Egressi refectorium infantes diuertant cum
magistris suis in scolam suam ibique stent mixtim cum magistris suis ante
pauperes suos; reliqui quoque fratres ueniant ante pauperes suos et
stent ordinate ante eos sicut sunt priores singuli ante singulos; abbas
uero duos habeat. Tunc prior iussu abbatis percutiat tabulam tribus
ictibus et inclinantes se flexis ad terram genibus adorent Christum in
pauperibus. Abbas uel cantor incipiat antiphonam Dominus Iesus et alias
quae conueniunt. Singuli singulis abluant pedes, tergant et osculentur
ore et oculis. Ablutis cunctorum pauperum pedibus, duo ex fratribus
quibus iussum fuerit ministrent abbati, unus aquam et alter manutergium,
famuli autem reliquis fratribus. Postea accipiens abbas baccilia et manutergium
a fratribus, qui ei seruierunt, reliqui fratres a famulis, seruiant
et ipsi pauperibus. A quibus subsequentes fratres accipientes ministrent
et ipsi per ordinem. Quo peracto supradicti seruitores ministrent abbati
et reliquis fratribus sciphos cum potu. Tum prior percutiat tabulam
tribus ictibus et dicatur ab omnibus moderata uoce Benedicite . Et data
benedictione tribuant potum pauperibus osculantes eorum manus et
receptis sciphis dent singuli singulis pauperibus duos denarios aut quot
abbas praeceperit iterum osculantes eorum manus. Ipsos denarios dare
debet fratribus celerarius aut camerarius secundum quod abbati uisum
fuerit. Fratres qui eo anno defuncti sunt suos pauperes ad hoc mandatum
habere debent, similiter et familiares illi, pro quibus uiuis in hoc mandato
pauperes debere poni abbas decreuerit. Quibus pauperibus supradicto
modo seruiant fratres, quibus iniunctum fuerit; alter nullus praesumat.

Torna all'inizio