Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 429


sis paciens in audiendo. Et dixit: de operibus prius
cogita quod non alloquantur homines super eis. Et dixit: attende
salutem tui corporis ut sis moderatus in comedendo, bibendo, iacendo
cum mulieribus atque laborando. Et dixit: id facere coneris
quod alii tibi invideant. Et dixit: non sis dissipator sicut
ignorans que habet, nec sis parcus ut non fias servus, sed in
omnibus habe moderanciam, quia in cunctis utilis est mensura.
Et dixit: sis vigilans in tuo consilio quia dormire in eo est participare
cum morte. Et dixit: quod non decet te facere non
veniat in tui conceptum. Et dixit: sermo mendosi, oraciones
sue et sacrificia sua sunt sordicies et contraria Deo. Et dixit:
hominem culpare se ipsum utilius est quam culpare amicos suos.
Et dixit: qui non est intentus, veritatem non attingit. Et dixit:
carentis sciencia eodem modo se habet laus sue et vituperium,
et vita eius est derrisio. Et dixit: reputa germanos tuos illos
qui te iuvant ad sciendum. Et dixit: iudex non iudicans recte
meretur omne malum. Et dixit: non sordides linguam rusticitate,
nec eam auribus audias. Et dixit: statue sensum tuum pro gubernatore
vite tue. Et dixit: non potest homo esse liber, pronus
ad mala opera que acquisivit per consuetudinem. Et dixit: non
oportet hominem in hoc mundo niti aquirere bona nec facere
grande opus, que remaneant post mortem suam ad servicium
alterius, immo nitatur lucrari quod sibi proficiat post mortem.
Et dixit: melius est hominem iacere in lecto igneo credendo
in Deum quam iacere in lecto aureo dubitando de eo. Et dixit:
nitaris quod tue mercationes sint mercationes spirituales et non
corporales, sic erunt tua lucra nobilia et non vilia. Et dixit:
fundamentum timoris Dei est pietas. Et dixit: cum volueris offendere
alium, scias te non posse evadere quin te offendas. Et dixit:

Torna all'inizio