(8) Sit ergo dictator in latinitate perfectus, ne propter aliquam
abusionem seu figuram intollerabilem in puteum foveamve cadat,
id est in aliquod profundum vitium vel apertum, (9) quia
sunt quedam figure proxime rationi, et ideo laudabiles et ferende,
quedam magis in vitium declinantes, et ideo ad consequentiam
non trahende.
(10) Sed non est satis loqui congrue vel latine, quia posset
ibi esse rerum impertinentia vel inconcinna translatio vel obscuritas
vitiosa, (11) et ideo necessaria est explanatio ad elegantiam
obtinendam, quia nichil est oratori convenientius quam conceptam
materiam verbis idoneis explanare. (12) Latinitati ergo
est explanatio adiungenda, ut hec duo simul coniuncta orationem
efficiant elegantem. Unde videndum est quibus rebus
explanatio acquiratur.
12. (1) DE INDUSTRIA EXPLANANDI.
(2) Sciendum est quod explanationem inducunt usitata verba
et propria seu competenter aliunde translata. (3) Usitata dicuntur
que usus approbat modernorum et hec faciunt orationem
apertam, id est intelligibilem et quodam modo se intellectui offerentem.
(4) Si tamen antiquatis verbis et inusitatis uti forsitan
|
|