Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 526


in aliis animalibus inducitur anima sensibilis, in homine vero organizatur corpus,
et praeparatur ad receptionem animae rationalis. Si autem e converso
Adam peccasset, muliere non peccante, filii ex utroque concepti utrumque
haberent, et defectus animae et corporis; quia ex defectu animae etiam defectus
corporis causantur: deficiente enim priore, necesse est et posterius deficere;
sed non convertitur.
Ad quintum dicendum, quod hoc non posset esse ut concupiscentia habitualis,
quae in deordinatione virium animae consistit, tolleretur ex toto, nisi natura
penitus reintegraretur: et hoc quidem nulli dubium est quin Deus facere posset:
et si hoc fieret, proculdubio geniti sine originali nascerentur.

Torna all'inizio