Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 178


Ad secundum dicendum, quod illa definitio est data de articulo per actum fidei;
unde dicit: «Perceptio divinae veritatis»; et ideo ex parte actus accidit ibi id
quod est fidei formatae, non ex parte obiecti.
Et similiter dicendum ad tertium.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nomen symboli similitudinem et collectionem
importat; unde a quatuor collectionibus nomen symboli imponitur.
Primo a collectione multorum hominum in unam fidem. Secundo a collectione
praedicantium fidem: quia omnes Apostoli collecti hanc regulam fidei ediderunt,
unusquisque quod suum est apponens. Tertio, quia ex diversis locis Sacrae Scripturae
colliguntur ea quae credenda sunt, ut in promptu habeantur. Quarto
omnia beneficia divinitus collata ibi colliguntur; unde Dionysius,
dicit, quod religionis symbolum congruentius potest appellari hierarchia
eucharistica, quasi bona gratia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod oportuit ea quae in diversis locis Sacrae Scripturae
tradita sunt, in unum colligi locum, ut fides magis in promptu haberetur.
Ad secundum dicendum, quod patres qui alia symbola post apostolos ediderunt,
nihil de suo apposuerunt; sed ex Sacris Scripturis ea quae addiderunt,
exceperunt. Et quia quaedam difficilia sunt in illo symbolo Apostolorum, ideo
ad eius explanationem editum est symbolum Nicaenum, quod diffusius fidem
quantum ad aliquos articulos prosequitur. Et quia quaedam implicite continebantur
in illis symbolis, quae oportebat propter insurgentes haereses explicari;
ideo additum est symbolum Athanasii, qui specialiter contra haereticos se opposuit.
Ad tertium dicendum, quod quia tempore Athanasii specialiter haereses insurrexerunt
contra personam Filii quantum ad utramque naturam, ideo secundum
duas naturas symbolum illud in duas partes dividitur. Alia autem symbola, quae
non sunt ex principali intentione contra haereticos facta, sed ad doctrinam fidei
propalandam vel elucidandam, dividuntur in tres personas, in quibus principaliter
nostra fides fundatur.
Ad quartum dicendum, quod symbolum Apostolorum fuit editum quando fides
nondum erat propalata, et ideo in occulto dicitur. Et quia editum fuit ad proponendum
fidei doctrinam, ideo quotidie dicitur et in Prima et in Completorio,
quasi in principio diei et noctis, in signum quod omnis nostra operatio a fine
debet accipere initium: et quia per ipsam contra adversa et in prosperis protegimur.
Alia autem symbola edita fuerunt tempore fidei iam propalatae; et ideo
publice cantantur. Et quia non ad proponendum fidem, sed ad defendendum vel
elucidandum edita fuerunt; ideo non in singulis diebus dicuntur, sed in illis in
quibus homines maxime ad ecclesiam venire consueverunt, et in illis in quibus

Torna all'inizio