Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

117


potens et dives et rex, scilicet Saul, qui erat quasi clavis
aurea; alius pauper et pastor ovium, scilicet David, qui erat
quasi clavis lignea. et tamen Deus, videns quod Saul rempublicam
non bene regebat et sciens quod David, pauper et pastor
melius rempublicam gubernaturus erat, Saulem regem abiecit et
David pauperem in regimine collocavit. per quod datur intelligi
quod nichil obest qualis conditionis sit rector, dummodo rempublicam
iuste et laudabiliter regat. eodem modo dicimus quod
nichil obest per quoscumque civitas nostra regatur, dummodo bene
et iuste regatur. si enim melius regitur per consules quam per
potestates, meliores sunt consules. si vero melius regitur per potestates
quam per consules, melius valent potestates. si vero melius
et iustius per capitaneos regitur et abbates, melius valent isti
quam illi. ille enim semper ad regimen magis est preficiendus,
qui ad regendum magis invenitur ydoneus. in rectore non
est attendenda persone qualitas, sed virtutum probitas, iustitie
equitas, matura discretio cordis et animi magnitudo. quod
tutius est regi ab uno quam a multis, nisi ipsi multi sint in bono
uniti. capitulum .2.
Rectores et magistratus sunt utiles et neccessarij ad rempublicam
gubernandam. sicut enim dicit beatus Petrus apostolus,
positi sunt a Deo ad vindictam malefactorum, laudem vero
bonorum. tutius tamen est regi ab uno quam a multis,

Torna all'inizio