Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 376


Solutio
Respondeo dicendum, quod ea quae sunt supra facultatem humanam et naturae,
a solo Deo requirenda sunt; et ideo sicut graviter peccat qui illud quod est
Dei, creaturae impendit per idolatriae cultum; ita graviter peccant qui ea quae
a Deo expetenda sunt, auxilio daemonum implorant: et huiusmodi est vaticinatio
de futuro; unde dicitur Isai. 8, 19:« Numquid non populus a Deo suo requiret?»
et similiter etiam in aliis operibus magicis; in quibus complementum
operis ex virtute daemonum expectatur: in his enim omnibus est apostasia a
fide per pactum initum cum daemone, vel verbotenus, si invocatio intersit, vel
facto aliquo, etiam si sacrificia desint: non enim potest homo duobus dominis
servire, ut dicitur Matth. 6.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Paulus et quidam alii sancti leguntur aliqua
per daemones fecisse, non pacto cum eis inito, sed sicut virtutem divinam in eis
exercentes; sicut et iam potestatum caelestium officium dicitur daemones
arcere.
Ad secundum dicendum, quod peccatores, quamdiu in hac vita vivunt, possunt
fieri membra Christi, quantumcumque videantur in malitia obstinati; et ideo ex
caritate diligendi sunt, et ab eis beneficia recipi possunt et impendi, dummodo
contra caritatem non sint: sed postquam a corpore in damnationem decedunt,
idem est iudicium de eis et de daemonibus.
Ad tertium dicendum, quod non est credendum aliquibus virtutibus corporalibus
daemones subiacere; et ideo non coguntur invocationibus et factis quibusdam
maleficis, nisi inquantum per hoc cum eis foedus initur, secundum quod
dicitur Isai. 28, 15: «Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus
pactum».
Ad quartum dicendum, quod nulla utilitas esse potest pro qua aliquid faciendum
sit quod in Dei vergat iniuriam: quod contingit quando illud quod ipsius
est, non ab ipso quaeritur, sed cum eius adversario foedus initur.

Torna all'inizio