Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 700


Solutio
Respondeo dicendum, quod in omnibus agentibus ordinatis hoc commune est
quod id quod est motum ab alio, sicut instrumentum a proprio agente, in actu
suo consequitur conditionem primi agentis quantum potest. Cum ergo in omnibus
actibus hominis principalitatem obtineat voluntas, eo quod ipsa tamquam
liberrima omnes potentias in actus suos inclinet, oportet quod in actibus humanis
conditio voluntatis salvetur, in his videlicet qui ad imperium voluntatis
fiunt: et inde est quod cum voluntatis sit proprium ut dominium sui actus
habeat, hoc etiam in ceteris quae a voluntate sunt mota, invenitur, secundum
quod eius conditionem consequi possunt: potest enim intellectus considerare et
non considerare, prout a voluntate est motus; et similiter est de concupiscibili;
et hoc usque ad actus exteriores motivae virtutis extenditur, ut possit homo
ambulare vel non ambulare, loqui vel non loqui, et sic deinceps. Sed quia in
hoc consistit ratio meriti et demeriti, laudis et vituperii, quod id bonum vel
malum quod agitur, in potestate agentis est; inde est quod actus voluntatis
primo rationem peccati et culpae habet, et consequenter alii actus a voluntate
imperati: et hoc modo etiam in actibus exterioribus deformitas culpae consistit.
Sed quia actus semper attribuitur primo agenti potius quam instrumento, sicut
secare artifici potius quam serrae; ideo quidam considerantes, quod actus a
voluntate imperati non habent rationem culpae nisi a voluntate, dixerunt, peccatum
tantum in actu voluntatis interiori esse: alii vero considerantes tam illud
in quo primo est ratio culpae, quam illud in quo secundo est, dixerunt, tam
actus interiores quam exteriores peccata esse: et utrique considerabant peccatum
non solum quantum ad illud quod est formale in ipso, unde rationem mali
habet, scilicet aversionem, sed etiam quantum ad conversionem, quae est materiale
in peccato. Sed quidam considerantes solum illud quod formale est in peccato,
scilicet defectum, unde rationem mali habet, dixerunt, neque actus interiores
neque exteriores peccata esse. Inter quas verior est opinio quae dicit,
quod in utroque sit peccatum: quia plenam considerationem peccati habuit ista
opinio, considerans peccatum quantum ad id quod est formale in eo, et quantum
ad id quod est materiale; non solum quod primo deformitatem peccati continet,
sed etiam quod secundo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ex habitu virtutis et vitii informatur substantia
actus; unde oportet habitum virtutis et vitii esse in ratione, ex qua ratio culpae
et meriti procedit: et non in corpore, quod substantiam actus exequendo ministrat.
Vel dicendum, quod actus exterior non immediate procedit ab habitu, sed
mediante actu interiori: et ideo sequitur quod in actu exteriori non sit primo
ratio peccati, sed non sequitur quod nullo modo.

Torna all'inizio