infirmitate pulsatus corporis e carnis ergastulo iubente Domino exilivit. Igitur quidam
venerabilis vitae episcopus ex Galliae partibus veniens orationis gratia ad ecclesiam beati
Michaelis archangeli in Gargano monte conditam properabat. Cum autem ad Capuanam
urbem devenisset, iuxta ecclesiam beati protomartyris Stephani divertens hospitatus est.
Denique cum nocte intempesta e lectulo surrexisset, ante ecclesiam praedicti martyris
stans vicinas sibi omnipotentis Dei aures precibus lacrimisque reddebat: cum ecce subito
ad dexteram orientis partem oculos porrexisset, vidit instar solis radiis lucem splendidam
e monasterio per aera mirabiliter advolare. Cumque diu lucem, quam videbat, attonitus
miraretur, signum in monasterio insonuit, quo fratris exitus significabatur. Intellexit protinus
e fratrum numero aliquem magni meriti ex hoc mundo migrasse simulque cum ipsa
luce caeli sublimia penetrasse. Mox itaque convocatis clericis, quae viderat, enarravit
statimque ad monasterium nuntium misit, ut, quis ibi defunctus esset, agnosceret sibique
ex nomine nuntiaret. Cumque is, qui missus fuerat, monasterium intrasset, invenit Paulum
venerabilem monachum e corpore animam emisisse.
11. Iohannes admodum religiosus monachus et sacerdos, cuius superius memoriam
feci, qui relicto regimine monasterii ad heremi secreta se contulit, in hac vicina silva
usque ad extremum vitae suae terminum solitarius mansit ibique ieiuniis, vigiliis ac orationibus
operam dans studuit omnipotenti Domino sollicita mente servire. Hic vero cum
temporibus Theobaldi abbatis ex hac luce migrasset, monachus quidam Iohannes nomine
in monasterio beati Laurentii martyris, quod intra Capuanam urbem situm est, studiosissime
in Dei servitio conversabatur. Qui dum quadam nocte, antequam fratres ad
vigilias surgerent, e lectulo more solito omnipotentem Dominum precaturus surrexisset,
dum attenta mente stans misericordem Dominum precaretur, subito respiciens clarissimam
lucem in aere et intra ipsum venerabilis viri Iohannis monachi animam caelum
penetrare conspexit. Igitur facto mane certius scire volens, quod viderat, venit ad Andream,
qui cellae huius monasterii, quae intra eandem Capuanam urbem sita est, tunc
praepositus erat, eaque, quae viderat, per ordinem retulit et, ut ad hoc monasterium
nuntium dirigeret, qui diligentissime rem, quam viderat, investigaret, obnixe poposcit.
Qui eius voto parere studens nuntium mox direxit, qui diligenter ea, quae dicta sunt,
agnosceret citiusque reversus indicare curaret. Tum is, qui missus fuerat, nuntius dum
festinanter pergeret ei in ipso itinere alter a monasterio veniens occurrit, qui fratribus
in praedicta cella Capuae commorantibus praefati servi Dei obitum nuntiavit; a quo subtiliter
inquirens invenit praedictum Dei servum ea hora ex hac luce subtractum, qua eum
Iohannes religiosus monachus Capuae positus caelum mirabiliter penetrasse cognovit.
Tunc uterque ad eos, a quibus missi fuerant, reversi, alter servi Dei obitum, alter vero
visionem, quae de illo visa est, retulerunt.
12. Multorum fratrum testimonio didici haec, quae nostro curavi annotare libello.
Et licet Petrus venerabilis Hostiensis episcopus in sermone, quem in vigiliis beati patris
Benedicti legendum luculentissime composuit, id eleganter decenterque inseruerit tamen
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|