Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 766


DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Postquam determinavit de donis in generali, hic determinat de dono timoris,
qui propter sui multiplicem acceptionem, specialem difficultatem habet.
Dividitur autem haec pars in duas: primo determinat de timore in generali;
secundo autem de timore Christi specialiter, ibi: «Cum autem fuerit in Christo
timor poenae, quaeritur, an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis».
Prima in duas: in prima ponit distinctionem timoris; in secunda solvit
quamdam contrarietatem, ibi: «Et attende quod quatuor hic distinguuntur
timores».
«De his eisdem timoribus latius disputat Augustinus». Hic ponit comparationem
timorum ad invicem, et circa hoc duo facit: primo comparat timores ad
invicem; secundo ex dictis quamdam conclusionem infert, ibi: «illud quoque
diligenter est notandum». Circa primum duo facit: primo comparat timorem
filialem ad servilem; secundo initialem ad utrumque, ibi: «In quibus etiam
timorem initialem significavit». Circa primum autem tria facit: primo ponit proprietatem
timoris servilis; secundo ostendit differentias timoris casti, vel filialis
ad ipsum, ibi: «Est autem alia sententia»; tertio per similitudinem differentiam
manifestat, ibi: «Non potest melius explanare quid intersit inter hos duos timores,
quam si ponas duas mulieres maritatas» etc.
«In quibus etiam initialem timorem significavit». Hic comparat timorem initialem
ad alios duos, et circa hoc duo facit: primo ostendit distinctionem eius ab
utroque dictorum; secundo ponit quamdam convenientiam ipsius ad timorem
servilem, ibi: «Sciendum autem est, quod uterque timor... in Scripturae diversis
locis dicitur initium sapientiae».

Torna all'inizio