etsi minimum quid haberet corporalium virium, humeros tamen
proprios saepius ad sublevanda supposuit onera pauperum. Quorum
etiam pio zelo multa alia faciebat frequentius in hunc modum, quae,
nisi brevitati studeremus, scribere non fuisset indignum.
Caput X - De fructu praedicationis illius, et de devotione populi
circa ipsum; et de quibusdam miraculis eius, et de solemnitate
praesaepii et visione.
46 Sanctus vir Dei Franciscus, eo tempore quo, ut dictum est,
volucribus praedicavit, per civitates et castella longe lateque circuiens,
tantorum divina virtute ad poenitentiam corda commovit,
quod et aliquoties ad religionis habitum simul triginta recepit.
Tanto namque desiderio turmatim populus confluebat ad ipsum, ut
si quis vel eius vestimenta contingere posset, felicem se prae devotione
permaxima reputaret. Introeunte ipso civitatem aliquam
vel castellum, pulsatis illum campanis solemniter exceperunt, et cum
ingenti gaudio adventui eius unanimiter applaudentes, obviam sibi
quandoque cum ramis arborum processerunt. Confundebatur haeretica
pravitas, fides extollebatur catholica, quam non solum hic sanctus
|
|