Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 105


per Priamum regem hucusque uenisse, et regni sui terminos in potenti
brachio inuasisse, et tanta sibi nos iam intulisse detrimenta dampnorum
quod, si primo Troyani nobis extiterant inimici, nunc nobis
facti sunt duriores. Scimus enim eos iam multa premunitos in potencia,
et ipsi patenter agnoscunt nos esse sibi uicinos, et si ipsi
possent, de dampnis factis eis recenter a nobis recentem assumerent
crudeliter ulcionem. Ciuitatem itaque potentem habent et
potenter vndecumque muratam et ideo vires eorum aduersus nos
credimus duplicasse, item, quia magna prerogatiua dicitur preualere
qui in sui hospicio inter suos cognitos et amicos uel in sua
prouincia se defendit. Nonne cornix suo quiescens in nido, licet
sit uiribus ipso debilior, duros conflictus ingerit in falconem antequam
capiatur ab ipso, et ab ipsa recedit sepius uulneratus? Sane
ego inter vos hec uerba profundo non ut dubitabile nobis sit Troyanos
nos non posse confundere, urbem eorum, quantuncunque sit
fortis, non posse destruere, et omnes Troyanos finali excidio posse
consumere, sed quia laude multa merebimur commendari si omnia
que sumus de isto negocio nostro facturi discretione ductrice, uitata
superbia, moliamur. Multos enim consueuit in profundum necis inmergere
inconsulta facilitas et illius aggressura negocii que multo
examine consilii non decocta per superbie impetum ad actus subito
deducitur repentinos. Scimus preterea non esse diu Priamum
regem qui nos per suos nuncios speciales requisiuit vt Exionam,
sororem suam, sibi restituere deberemus. Sed nos multa superbie
elacione tumentes requisitionem eius audire improuida responsione
negauimus, que si a nobis exaudita fuisset, dampna grauia
in Cytharea nobis illata sic enormiter non fuissent, et regina Helena,
que de melioribus Grecie sua et suorum uirtute censetur, a patrie
sue magnifica stacione non fuisset abducta. Nec nos qui pro recuperacione
ipsius et illatis nobis iniuriis appetimus ulcionem essemus
in tantis laboribus et expensis, in tantum a nostre patrie laribus
elongati, quid sit proinde nobis pro certo futurum prosperum
uel aduersum penitus ignorantes. Et ideo si de beneplacitis vestris
et pro sano consilio videretur acceptum ut labores laboribus addere

Torna all'inizio